Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Gundulić, Ivan; Getaldić, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865], Osmanides, versio electronica (), Verborum 42047, 5086 versus, Ed. Neven Jovanović Juraj Ozmec Željka Salopek Jan Šipoš Anamarija Žugić [genre: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [word count] [getaldibosmanides].
Previous page

Next page

-- 149 --


Mendax fama fuit, vetitum quae finxit amorem,
Usque tibi fidus, liber sim, aut compede vinctus.
Tu mea cura vetus, posthac et sola manebis,
Quod tibi saevities Risvani monstrat aperte, 240
Qui me tot poenis numquam pressisset acerbis,
Mecum connubio natam si iungere vellet.
Quod tamen illa meos doluit miserata labores,
Id mea fors pietas, animus patiensque merebant.
Me licet eriperet tenebroso hoc carcere, possem 245
A te divelli, flammâ aut ardere recenti?
In caput alta suum labentur flumina retro,
Aequoreumque pecus nascetur montibus altis,
Corde meo excedas, dulcis mea cura, priusquam.
Firma immota manet nullo mutabilis aevo 250
Casta fides, sancto tibi me quae foedere iunxit.
Hoc tibi dumtaxat cor vivit, vivet et usque.
In somnis, vigilans te specto, nocte, dieque
Te te mente sequor spatio haud disiunctus, et horâ.
Quis te mi eripiet? solum lex aspera fati. 255
Visere te posthac aluit spes unica vitam.
Haec spes tot lacrymas potuit cohibere liquentes,
Illaque lenimen fuerat mihi compede vincto,
Nam tua sola mihi species dilecta, catena
Solaque ad extremam me stringet funeris horam. 260
Compesce hinc animi motus, dulcissima rerum,
Pone et sollicitas, quae turbant pectora, curas.
Solata his dictis perterrita sponsa quievit.
Atque uti fert subitam pacem quandoque tumultus,
Laetitia et maior surgit post passa pericla, 265
Sic illa haud curat, densis quod volvitur umbris,
Est ubi iuncta viro, tranquilla et carcere degit.

Previous page

Next page


Gundulić, Ivan; Getaldić, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865], Osmanides, versio electronica (), Verborum 42047, 5086 versus, Ed. Neven Jovanović Juraj Ozmec Željka Salopek Jan Šipoš Anamarija Žugić [genre: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [word count] [getaldibosmanides].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.