Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Gundulić, Ivan; Getaldić, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865], Osmanides, versio electronica (), Verborum 42047, 5086 versus, Ed. Neven Jovanović Juraj Ozmec Željka Salopek Jan Šipoš Anamarija Žugić [genre: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [word count] [getaldibosmanides].
Previous page

Next page

-- 159 --


Obrigui subito perculsa ut fulguris ictu,
Adversa ast auxit mihi sors in pectore vires. 270
Ira, dolor, vindicta mei potiuntur, amorque,
Nulla pericla timens contemno asperrima quaeque.
Firma hinc constitui vinclis vel solvere sponsum,
Pro capite aut caro quaesitae occumbere morti.
Atque ut nacta forem, toto quod pectore avebam, 275
Hungaricâ studui me condere veste virili,
Utque viam carpens nostras pervenit ad aures,
Vivus adhuc iaceat tenebroso carcere mersus,
Quot mea sollicitae vexarunt pectora curae.
RISVANUM accessi custodem carceris atri, 280
Mercedem capti pro libertate pacisci,
Oratum, attuleram nam argenti pondus, et auri.
Sors adversa tamen me urgere haud destitit umquam.
Caetera praetereo, nosti, quî capta fuissem.
Nec misera hinc dicar, quin fortunata putabor, 285
Nam fulsere mihi demersae in gurgite caeco
Aurorâ, atque die mage splendida lumina cara.
Alter in alterius vitâ sua tempora ducit,
Et sociata malis sunt mutua gaudia nostra.
Illius impavidum miratur Caesar amorem, 290
Laudem cui tribuens leni sic fatur ab ore.
O fortunati devincto pectore amantes,
Quos labor alterius torquet, quos gaudia mulcent!
Rebus in adversis vobis solatia numquam
Quaerenda hinc alio, nam vestro fonte petuntur. 295
Vestrae utinam fidei, atque exempla sequantur amoris,
Quotquot se iuvenes sociali foedere stringunt!
Omnes Caesar ego fortunatissimus inter
Dicar, laetari dabitur si coniuge tali.
Hinc ad KOREVSKUM mitis pia lumina vertit, 300

Previous page

Next page


Gundulić, Ivan; Getaldić, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865], Osmanides, versio electronica (), Verborum 42047, 5086 versus, Ed. Neven Jovanović Juraj Ozmec Željka Salopek Jan Šipoš Anamarija Žugić [genre: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [word count] [getaldibosmanides].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.