Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Gundulić, Ivan; Getaldić, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865], Osmanides, versio electronica (), Verborum 42047, 5086 versus, Ed. Neven Jovanović Juraj Ozmec Željka Salopek Jan Šipoš Anamarija Žugić [genre: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [word count] [getaldibosmanides].
Previous page

Next page

-- 187 --


Dedecus Osmani! caput a cervice revellam,
Dilavere, imis lateas quacumque cavernis, 110
Haud mortem effugies, quae te mox certa sequetur.
Interea auditur turbae circum undique clamor,
Impete quae invadens portas, et moenia quassat.
Telorum, et lapidum nimbis, ac glandis ahaenae
Desuper effusis grando ruit aspera in hostem, 115
Qui caput aerati protectus tegmine scuti
Instat acervatim murorum ascendere pinnas.
At primus celsos tentat qui scandere muros
Decidit excussus, rursumque invadere nitens
Labitur, atque ruens occumbit morte cruentâ, 120
Moenia quoque situ minus extolluntur in altum,
Subsilit huc nigri Karkutius incola montis,
Igniti ast ictus revolutum funere mergunt.
Piva, Taras, Risvanusque ruunt simul impete facto,
Grandine sed lapidum vacuâ sternuntur arenâ. 125
Scandentem muros telorum nimbus Elesam
Obruit, ex oculis moriens qui fulgura iactat.
Muratum atque Abicem clavarum robore portas
Dum quatiunt, saxum deiectum conterit ingens,
Limen frangentes Iaferas, atque Selimus, 130
In caput effuso calido picis imbre cremantur.
Parte aliâ pinnas prendentem perculit Isam
Praecipitemque egit Dilaver vertice summo,
Hinc Memium et Pirulum stravit ceu fulminis ictu,
Ambo pirati reptabant moenia circum, 135
Infractum at cerebrum simul ora rigavit utrique.
Hinc dum praecipites e culmine ad ima ruebant,
Hos, reor, aequoreo sensisse in gurgite mergi.
Numine contingit divino namque scelestis,
Criminis ut memorent loca tristia funeris horâ. 140

Previous page

Next page


Gundulić, Ivan; Getaldić, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865], Osmanides, versio electronica (), Verborum 42047, 5086 versus, Ed. Neven Jovanović Juraj Ozmec Željka Salopek Jan Šipoš Anamarija Žugić [genre: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [word count] [getaldibosmanides].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.