Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Jurić, Šime (1915-2004) [1971], Praefatio in Iugoslaviae scriptores Latinos recentioris aetatis, versio electronica (, Zagreb), 1646 verborum [genre: prosa - praefatio] [word count] [juricspraefatio].
PRAEFATIO AUCTORIS IN TOMUM I
Studium litterarum Latinarum ad cultum atque humanitatem populi Croatici Quod vero initio ob necessitatem factum est, procedente tempore et politioribus saeculis in consuetudinem venit. Non neglecta lingua vernacula (quam semper quovis sacrificiorum genere defendere parati erant) Croatae altiorum coetuum linguam Latinam tamquam alterum sermonem patrium adamaverunt et apud se civitate donaverunt. Caeterum cognitio linguae Latinae maioribus nostris utilissima erat, quia ei tantum, qui Latine sciebat, aditus ad liberalia studia aperiebatur viaque ad exteras quascunque terras patebat. Quamque brevi toti nationi Croaticae ter quaterve
saeculis diuturna et gravissima bella cum Turcis gerenda erant, maiores nostri nec inter arma commercium
cum Ciceronis lingua intermiserunt. Ludi, gymnasia,
academiae, quae volventibus annis variis in urbibus »reliquiarum« Croatiae constituebantur, bonarum artium et
latinitatis sacraria exstiterunt. Sermo Latinus Croatis
quasi publicus evasit. Inde factum est, ut universa
fere iuris publici ac privati monumenta (leges et articuli diaetales, diplomata, acta iudiciaria et notaria, litterae privatorum) longo saeculorum tractu Latine scriberentur. Haec lingua adhibebatur in curiis, tribunalibus, in foris, in publicis congregationibus, in scholis,
quin etiam in familiaribus et privatis congressibus.
Sacerdotes, nobiles, cives, milites, docti indoctique omni
ope nitebantur, ut Latinis litteris instituerentur Latinoque sermone assuescerent. Non videbatur, ut Ciceronis verbis utar, tam praeclarum esse scire Latine,
quam turpe nescire. Nihilominus lingua Latina, quippe
quae plebis non propria fuerit, apud Croatas nullo
Jurić, Šime (1915-2004) [1971], Praefatio in Iugoslaviae scriptores Latinos recentioris aetatis, versio electronica (, Zagreb), 1646 verborum [genre: prosa - praefatio] [word count] [juricspraefatio]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.