Jan Panonije (1434-1472) [1456], Epistulae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 1969 verborum, Ed. Sámuel Teleki [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [ianpanepist].
-- 83 --
IX.
Ioannes Episcopus Quinque-ecclesiensis ad Cardinalem S. Susannae.
Reverende Pater! Nisi mihi jam dudum famae praeconio cognita esset illa R. P. V. humanitas singularis, miratus profecto fuissem, quod is, qui et virtute et doctrina et auctoritate, inter Ecclesiae Dei principes princeps habetur, ad me homunculum prior scripserit, ac per literas suas me ad amicitiam invitaverit, mihique amicum illum commendaverit adjuvandum. Ego vero R. P. summi benificii loco, et quodam modo felicitatis instar mihi duxerim, quod a tanto viro, ignotus agnosci, et absens diligi, et prope inutilis aliquem in usum assumi promerui. Et certe, ut debebam, affectabamque, requisissem ego jam pridem orassemque R. P. V. ut me inter suos adnumerare dignaretur, ni me tenuitatis meae conscientia reddidisset verecundiorem. Neque enim ego is sum, qui eam opinionem implere possim, quam forte
Jan Panonije (1434-1472) [1456], Epistulae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 1969 verborum, Ed. Sámuel Teleki [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [ianpanepist].
|