Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Mihetić, Ambroz (c. 1420-post 1487) [1458], Ad Pasqualem Maripetrum illustrissimum Venetum ducem oratio congratulatoria, versio electronica (), Verborum 2289, Ed. Antonija Vlahov [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [michetaoratio].
Previous page

Next page

-- 7 --

solus potestate et dignitate praestas. Fruere igitur his et huiusmodi laudum tuarum praeconiis, ad que non solum te provexit tua praestantissima virtus, totius incliti senatus , sed, ut oppinor, divina providentia vocavit, ut esset qui consuleret temporibus nostris et res Christianas lapsas fatigatasque errigeret atque recuperaret. Tantus et tam insolitus concursus legationum qui te principem salutant et cum pompa insueta aliquod sane futurum significat! Regina Austri venit videre sapientiam Salamonis et regina Amazenum Macedonum Regem et magi ab oriente salutare Christum Ducem, non sine magno misterio rerum futurarum. Animadverte igitur, sicut facis, munera tibi tueque rei publice divinitus collata et induere animos religiosos illorum priscorum patrum, qui adversus imperatoriam maiestatem pro religione, pro justicia, pro vicario Christi, et ut ita dicamus, pro uno homine arma victricia summere non dubitarunt, sola fide et religione freti. Et Grecia 74 quondam unius mulieris rapte iniuriam non tulit, et Sabini raptarum contumelias ulti 75 sunt magnis animis consciliisque. Tu vero in tanto solio constitutus divinitus Christiani imperii sedem et sanctorum domicilium in manibus barbarorum diutius permanere substinebis? Hereditarium est huic urbi, non solum Dei immortalis iniurias sed etiam hominum vindicare: in hoc enim nata, in hoc educata, ut contumelias Christi sui non ferat, quo duce vincere exploratissimum est! Memineris igitur tibi tueque fidei patrocinioque rem Christianam divinitus esse creditam, que non penitus inclinata in te solo recumbit. Eam igitur genu adnixus voce supplici ac demissa tue religiose pietati iterum iterumque commendo. Tum demum 76 Dalmatas omnes tuo imperio devotissimos, et alios, civitatem Sibinicensem praecipue insignitam fide, imprimisque generosum equestris ordinis Marcum 77 Zeno, dignissimum praetorem nostrum, tum vero pontificem nostrum Urbanum Vignatem, xv non minoris dignitatis quam auctoritatis virum, denique maiores civitatis, postremo universos alios ordines eius qui semper in fide et offitio huius imperii permansere. Eos oro, Illustrissime Princeps, suscipias more maiorum et iura eorum deffendas, serves et amplifices, qui sepius pro nomine Veneto terra marique strenue 72 73 74 75 76 77 Soli insignia : sola insigna Fortasse unius est Grecia (in margine) : gratia (gra) Ulti : utiti Tum demum : eum temum(?) Marcum : Marcus pugnantes sanguinem

Previous page

Next page


Mihetić, Ambroz (c. 1420-post 1487) [1458], Ad Pasqualem Maripetrum illustrissimum Venetum ducem oratio congratulatoria, versio electronica (), Verborum 2289, Ed. Antonija Vlahov [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [michetaoratio].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.