Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK1-46 --

LVCAS
Amicus. Habet periculum dilectio, si modum transeat. ORIGenes III. Iesus primum in Nazaret, ubi nutritus fuit, se manifestauit, ut doceret nos prius proprios beneficiare et docere, deinde ad reliquos amiciciam spargere IIII.
Auxilium. Annuerunt socii qui erant in alia naui, ut uenirent et adiuuarent eos; uenerunt et impleuerunt ambas nauiculas V.
Adulatio. Ve cum benedixerint uobis omnes homines VI. Dominus Ioannem laudaturus expectauit donec discederent discipuli eius, ne ipsis pręsentibus adulari putaretur VII.
Auaritia. Publicanis pręcipitur, ut nihil amplius, quam quod constitutum est eis, faciant III. Diabolus promittit regna, quę tamen dare non potest; sic subuertit auarum animum IIII. Contra foeneratores VI. Ve uobis, phariseis, qui decimatis mentam et rutam et omne olus, et pręteritis iudicium et caritatem Dei XI. Cauete ab omni auaritia, quia non in abundantia cuiusquam uita eius est ex his quę possidet. De illo qui uberes fructus in annos multos reponere cogitabat, et ipsa nocte fuit mortuus XII. Hydropicus quo plus bibit, eo magis sitit; a Domino sanatus est XIIII. Villicus diffamatus apud dominum suum. Si in iniquo mammona fideles non fuistis, quod uestrum est quis dabit uobis. Non potestis Deo seruire et mammonę. Diues auarus sepultus est in inferno, non quia diues, sed quia pauperis Lazari non est misertus XVI. Vendentes et ementes eiiciuntur de templo XIX. Auaritia reddit impios et Deum ignorare compellit; etsi milies benefactum sit eis, ad nocendum impellit. Exemplo est Iudas, Domini proditor XXII.

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.