Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
-- KK1-48 -- dilectionem habueritis ad inuicem XIII.
Hoc est pręceptum meum, ut diligatis inuicem. Maiorem hac dilectionem nemo habet quam ut
animam suam quis ponat pro amicis suis. Qualiter dilectio spiritalis discernenda sit a
cęteris: ut tantum propter habendum Deum diligamus inuicem. Hęc mando uobis, ut diligatis
inuicem XV.
Auaritia.
Quęritis me, non quia uidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis
VI .
Mercenarius uidet lupum uenientem, et dimittit oues, et fugit X.
Iudas: Quare hoc unguentum non uenditur CCC denariis, et datumm est egenis - non quia
de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et loculos habens XII.
Nunc etiam Christus quodammodo apud auaros mortificatur in paupere famem patiente
XVIII.
Aduersa.
De cęco a natiuitate dicitur: Neque hic peccauit neque parentes eius, ut cęcus
nasceretur, sed ut manifestentur opera Dei in illo. Igitur non semper propter peccata ueniunt
aduersa IX.
Facta autem sunt encenia in Hierosolimis, et hyems erat. Et ambulabat Iesus in templo,
in porticu Salomonis. Satagas tu quoque dum hyems imminet, id est uita pręsens turbinibus
iniquitatis concussa spiritales/ encenias tui templi celebrare, semper renouando te ipsum et
ascensiones in corde tuo disponens. Tunc Iesus exit pręsto tibi in porticu Salomonis
pacificum statum tibi tribuens sub tegmine proprio X.
Mulier cum parit, tristitiam habet etc. In mundo pressuram habebitis ; sed confidite,
ego uici mundum XVI.
Artes.
Apostoli piscatores. Petrus etiam post resurrectionem Domini abiit piscatum. Hinc
discimus quod opus, quod sine peccato exercetur, et post conuersionem conceditur. Petrus
itaque rediit ad rhete, sed Mattheus non rediit ad theloneum XXI.
Appetitus.
Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lauet, sed est mundus totus; pedes, id est
affectus, quibus in hac uita omnino carere non possumus. Hęc cum dixisset Iesus, turbatus est
spiritus etc. Pereant igitur argumenta Stoicorum, qui negant ms-12v
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|