Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK1-353 --

carnis unam pronuncians naturam in Manichei et Martionis transit insaniam et Dominum simulatorie omnia credit egisse et phantasticam corporis speciem oculis apperuisse cernentium. Matthei I. Item dixit ante incarnationem duas in Christo fuisse naturas, post incarnationem unam. Sic et Heluidius I. Vnam naturam esse in Christo XV. Idem Marci VIII. Idem quod Iesus et Maria unius naturę sint. Lucę I. Euticius corpus nostrum post resurrectionem impalpabile futurum dixit. Ioannis XX. Heluidius de uiri coitu natum dixit. Item Hebion. Matthei I. Item habuisse fratres XII. Contra eundem XXVII. Item Marci II. Euichitę opinantur monacbis non licere sustentandę uitę causa aliquid operari atque ita se ipsos profiteri, ut omnino ab operibus uacent. Matthei VI. Heretici in uestimentis ouium, intrinsecus lupi rapaces. Item spinę et tribuli. Mathei VII. Idem sunt zizania, quę apparent, cum creuerit herba, et tunc colliguntur ad comburendum XIII. Heresis est fermentum quod corrumpit totam massam XVI. Idem dicti Antichristi. Item falsi fratres XXII. Heretici aut ex humanitate aut ex diuinitate Christi aut ex utroque falluntur XXVII. Hęreticorum sermo lapis pro pane a dyabolo oblatus Lucę IIII. Hereticus et dyabolus utitur exemplis Scripturarum, non ut doceat, sed ut fallat V. Vulpibus comparantur. Item lapis IX. Dicunt: Ego sum Christus. Idem Antichristi XXI. Lapidant Dominum Iesum. Ioannis X. Contra hęreticos XVI. Eunomius se nosse Patrem et Filium dixit, sicut noti sunt inter se. Matthei IX. Eunomiani, Arriani, Macedoniani dicunt Spiritum Sanctuum creaturam esse. Contra Eunomium et Arrium XXIIII. Faustus non natum ex homine Christum dixit. Matthei I. Photinus, Hebion, Martion, Paulus Samosatenus hominem tantum fuisse. Matthei I. Iterum I. Photiniani solum Patrem dicunt esse Deum, Filium hominem, tertiam personam negant Spiritum Sanctum XII. Idem ex Virgine dant ei principium. Lucę I. Dominus leproso dixit: Volo curare. Hoc contra Photinum V.

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.