Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
-- KK1-353 --
carnis unam pronuncians naturam in Manichei et
Martionis transit insaniam et Dominum simulatorie omnia credit egisse et phantasticam
corporis speciem oculis apperuisse cernentium. Matthei I.
Item dixit ante incarnationem duas in Christo fuisse naturas, post incarnationem unam.
Sic et Heluidius I.
Vnam naturam esse in Christo XV.
Idem Marci VIII.
Idem quod Iesus et Maria unius naturę sint. Lucę I.
Euticius corpus nostrum post resurrectionem impalpabile futurum dixit.
Ioannis XX.
Heluidius de uiri coitu natum dixit. Item Hebion. Matthei I.
Item habuisse fratres XII.
Contra eundem XXVII.
Item Marci II.
Euichitę opinantur monacbis non licere sustentandę uitę causa
aliquid operari atque ita se ipsos profiteri, ut omnino ab operibus uacent. Matthei VI.
Heretici in uestimentis ouium, intrinsecus lupi rapaces. Item spinę et tribuli. Mathei
VII.
Idem sunt zizania, quę apparent, cum creuerit herba, et tunc colliguntur ad comburendum
XIII.
Heresis est fermentum quod corrumpit totam massam XVI.
Idem dicti Antichristi. Item falsi fratres XXII.
Heretici aut ex humanitate aut ex diuinitate Christi aut ex utroque falluntur XXVII.
Hęreticorum sermo lapis pro pane a dyabolo oblatus Lucę IIII.
Hereticus et dyabolus utitur exemplis Scripturarum, non ut doceat, sed ut fallat V.
Vulpibus comparantur. Item lapis IX.
Dicunt: Ego sum Christus. Idem Antichristi XXI.
Lapidant Dominum Iesum. Ioannis X.
Contra hęreticos XVI.
Eunomius se nosse Patrem et Filium dixit, sicut noti sunt inter se. Matthei IX.
Eunomiani, Arriani, Macedoniani dicunt Spiritum Sanctuum creaturam esse. Contra
Eunomium et Arrium XXIIII.
Faustus non natum ex homine Christum dixit. Matthei I.
Photinus, Hebion, Martion, Paulus Samosatenus hominem tantum fuisse. Matthei I. Iterum
I.
Photiniani solum Patrem dicunt esse Deum, Filium hominem, tertiam personam negant
Spiritum Sanctum XII.
Idem ex Virgine dant ei principium. Lucę I.
Dominus leproso dixit: Volo curare. Hoc contra Photinum V.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|