Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK1-386 --

de carcere et ponitur tronus eius super tronos regum; uictum recipit perpetuum in Babylone [ERROR: no link page:]181. Vt scias, ubi sit longiturnitas uitę et uictus, ubi sit lumen oculorum et pax. Circumdabit te Deus dyploide iustitię, et imponet mytram capiti tuo honoris ęterni. Adducet deus Israel cum iocunditate in lumine maiestatis suę, cum misericordia et iustitia quę est ex ipso. Beati sumus, Israel, quia quę Deo placent, manifesta sunt nobis. O Israel, quam magna est domus Dei etc. [ERROR: no link page:]183. Eleuata est gloria Domini desuper Cherub; et repleta est domus nube et atrium splendore etc. [ERROR: no link page:]186. Cum dedero gloriam in terra uiuentium, in nihilum redigam te [ERROR: no link page:]190. De felicitate fidelium tempore Christi: Educam uos de sepulchris uestris, populus meus, et inducam uos in terram Israel [ERROR: no link page:]192. Vestibulum et porta templi ad quam gradibus ascendebatur, et columnę singulę ad latera eius [ERROR: no link page:]193. Impleuit gloria Domini domum Domini [ERROR: no link page:]194. Suscipient regnum sancti Dei. Regnum dabitur populo sanctorum Altissimi [ERROR: no link page:]198. Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellę in perpetuas ęternitates [ERROR: no link page:]200. Viuemus in conspectu eius, sciemus sequemurque, ut cognoscamus Dominum [ERROR: no link page:]202. Ero quasi ros, et Israel germinabit sicut lylium, et erumpet radix eius ut Lybani. Ibunt rami eius, et erit quasi oliua gloria eius, et odor eius ut Lybani etc. Filię Syon, exultate, et lętamini in Domino Deo uestro [ERROR: no link page:]204. Stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte etc. Ecce dies uenient, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uuę mittentem semen; et stillabunt montes dulcedinem, et omnes colles culti erunt [ERROR: no link page:]206. Ego autem in Domino gaudebo, et exultabo in Deo Iesu meo. Deus Dominus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi ceruorum, et super excelsa mea deducet me uictor in psalmis canentem [ERROR: no link page:]210. Auferte uestimenta sordida ab eo. Ecce abstuli iniquitatem tuam et indui te mutatoriis etc.

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.