Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- --

Felicitas. Inter natos mulierum etc. qui autem minor est in regno cęlorum, maior est illo XI. Simile est regnum cęlorum homini qui seminat bonum semen in agro suo. Triticum congregate in horreum meum. Simile est regnum cęlorum grano synapis, fermento abscondito in farinę satis tribus. Iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Simile est regnum cęlorum thesauro abscondito in agro, negociatori uendenti bonas margaritas, sagenę missę in mare XIII. Congregabit triticum in horreum suum III. Elegerunt bonos in uasa XIII. Virgines prudentes uocatę intrauerunt ad nuptias sponsi XXV. Resplenduit facies eius sicut sol, uestimenta sicut nix, nubes lucida obumbrauit eos. Domine, bonum est nos hic esse XVII. Simile regnum cęlorum ponenti rationem cum seruis XVIII. Simile patrisfamilias conducenti operarios in uineam. Multi sunt uocati, pauci electi XX. Simile decem uirginibus XXV. Oues a dextris. Venite benedicti Patris mei. Ibunt iusti in uitam ęternam XXV. Fama. Quęrit Dominus: Quem dicunt homines esse Filium hominis, ut et nos scrutemur, quid alii opinentur de nobis; si malum, ut emendemus, si bonum, ut augeamus XVI.

MARCVS
Fides recta. Penitemini et credite euangelio I. Fidei uerbum granum synapis IIII. Comprimebant turbę Iesum; de nullo dixit quod se tetigerit, pręter mulierem in ipso credentem, cui ait: Fides tua te saluam fecit et filiam uocauit V. Et quotquot tangebant eum, salui ms-138r

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.