Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- --

mundum, in quo sunt inuisibilia. Cuius uisum et decorem uidebunt hi qui mundo sunt corde VIII. In domo Patris mei mansiones multę sunt etc. Vado parare uobis locum. Et si abiero et pręparauero uobis locum, iterum uenio et accipio uos ad me ipsum, ut, ubi sum ego, et uos sitis. In illo die uos cognoscetis, quia ego sum in Patre meo, et uos in me, et ego in uobis XIIII. Et uos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem uidebo uos, et gaudebit cor uestrum; et gaudium uestrum nemo tollet a uobis XVI. Et ego claritatem quam tu dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus, ego in eis et tu in me, ut sint consummati in unum. Pater, quos dedisti mihi, uolo ut, ubi sum ego, et illi sint mecum, ut uideant claritatem meam, quam dedisti mihi XVII. Crucis altitudo, quę super transuersum surgit, signat supernum finem, quo cuncta opera referuntur XVIII. Claritas, qua iusti fulgebunt, mortali aspectui intolerabilis. Corpus glorificatum penetrabile, palpabile, incorruptibile XX. Festum. Pater meus usque modo operatur, et tamen dicitur Deus sabbato requieuisse; sed hoc ideo quia iam creaturam nullam condebat, postquam perfecta sunt omnia. Quietem uero propterea appellauit Scriptura, ut nos admoneret post laborem bonorum operum quieturos V. Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non soluatur lex Moysi, mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato VII. Sabbatum obseruare spiritaliter est non habere peccatum. Dicitur enim: Opus seruile in eo non facietis. Qui autem facit peccatum, seruus est peccati VIII. Inter Pasca Iudeorum et nostruin quid intersit XI. ms-139v

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.