Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK1-403 --

et exultemus, et demus gloriam ei, quia uenerunt nuptię Agni, et uxor eius pręparauit se. Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti et candido; byssinum enim iustificationes sunt sanctorum. Beati qui ad coenam nuptiarum Agni uocati sunt XIX. Venite et congregamini ad cenam magnam, ut manducetis carnes regum, id est ut delectemini in cruciatibus eorum XIX. Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis; et ipsi populus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus; et absterget Deus omnem lachrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit etc. Et templum non uidi in ea; Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. Et ciuitas non eget sole neque luna, ut luceant in ea etc., de sanctorum gloria. Non intrabit in ea aliquid coinquinatum etc. nisi qui scripti sunt in libro uitę Agni XXI. Et ostendit mihi fluuium aquę uiuę splendidum etc., id est beatitudinem, procedentem de sede Dei et Agni etc. Ex utraque parte fluminis lignum uitę afferens fructus etc. Et omne maledictum non erit amplius, sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et serui eius seruient illi. Et uidebunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum. Et nox ultra non erit, et non egebunt lumine lucernę neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in sęcula sęculorum. Amen XXII.

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.