Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
-- KK1-404 --
cohęredes VIII. Finis enim
Legis Christus, ad iustitiam onmi credenti. Si confitearis in ore tuo Dominum Iesum, et in
corde tuo credideris, quod Deus illum suscitauit a mortuis, saluus eris. Corde enim creditur
ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Omnis enim quicunque inuocauerit nomen
Domini, saluus erit. Fides ex auditu, auditus autem per uerbum Christi: Nunquid non audierunt
etc. X. AD CORINTHIOS I: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, pręter id
quod positum est, quod est Christus Iesus. Siquis superędificat aurum, argentum etc. III. II:
An non cognoscitis uos metipsos, quia Christus Iesus in uobis est, nisi forte reprobi estis
XIII. AD GALATAS: Qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahę III. Omnes enim filii Dei estis per
fidem in Christo Iesu. Quicunque enim in Chisto baptizati estis, Christum induistis. Omnes
unum estis in Christo Iesu. Si autem uos Christi, ergo semen Abrahę estis, secundum
promissionem hęredes III. Non sumus ancillę filii, sed liberę: qua libertate Christus nos
liberauit IIII. In Christo Iesu neque circumcisio aliquid ualet neque prępucium, sed fides
quę per caritatem operatur V. AD EPHESIOS: In quo et credentes signati estis
Spiritu promissionis sancto, qui est pignus hęreditatis nostrę, in redemptionem
acquisitionis, in laudem glorię ipsius I. Gratia enim saluati estis per fidem; et hoc non ex
uobis, Dei enim donum est; non ex operibus, ut nequis glorietur. Nunc autem in Christo Iesu,
uos qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ergo iam
non estis hospites et aduenę, sed ciues sanctorum et domestici Dei II. Vnus Dominus, una
fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus
nobis IIII.
AD THESSALONICENSES I: Induti loricam fidei et caritatis V.
AD THIMOTEVM I: Certa bonum certamen fidei, apprehende uitam ęternam, in
qua uocata es. Depositum custodi deuitans profanas uocum nouitates falsi nominis scientię
etc. VI.
AD HEBREOS: Fideles fratres Christi: qui enim sanctificat et sanc
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|