Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK1-415 --

Frugalitas. Frugalitatem magnum existimat bonum Epicurus, non ut semper utamur modicis, sed nisi multa habeamus, utamur paucis [ERROR: no link page:]109. Filii. Quęcunque, ait, stipendia parentibus intuleris, eadem ipse a filiis expecta [ERROR: no link page:]6. Solonis lex: Siquis parentes non enutrierit, is ignobilis et obscurus esto [ERROR: no link page:]8. Aristippus causante quodam quod filium quasi non ex se natum proiiceret: An uero, inquit, ignoramus et pituitam et pediculos ex nobis gigni, quę tamen uelut inutilia a nobis proiicimus [ERROR: no link page:]23. Contemnente quodam patrem Diogenes: Non pudet, ait, istum contemnere, qui tibi, ut magnum sapias, est autor [ERROR: no link page:]59. Aristoteles: parentes qui liberos erudiendos curassent, longe honorabiliores esse his qui solum genuissent. Hos enim uiuendi tantum, illos et bene beateque uiuendi autores esse [ERROR: no link page:]47. Festa. Menedemus cum aliis philosophis a Nicocreonte, Cypri rege, ad menstruam celebritatem uocatus dixisse fertur: Siquidem honesta est eiusmodi uirorum congregatio, quotidie sunt festa celebranda, sin minus, superflue quoque modo celebratur [ERROR: no link page:]28. Diogenes Dionysiaca et certamina magna miracula stultorum dicebat [ERROR: no link page:]55. Finis quadriparitus: legitimus, naturalis, arte constans et forte [ERROR: no link page:]77. Diogenes legerat quidem diutissime, cum ad finem libri nihil ultra scriptum esse ostenderet: Bono, inquit, este animo, uiri, terram intueor [ERROR: no link page:]57.

[ERROR: no link :]QVINTVS CVRTIVS
Fortuna. Nunquam diu eodem uestigio stare fortunam [ERROR: no link page:]11. Fatum ineuitabile [ERROR: no link page:]12. Humana negocia multo ante destinata non posse mutari [ERROR: no link page:]26. Arbores magnas diu crescere, una hora extirpari [ERROR: no link page:]42. Fortuna lubrica et sine pedibus [ERROR: no link page:]42.
Felicitas. Homines, cum se permisere fortunę, etiam naturam dediscere [ERROR: no link page:]2. Fragilitatis humanę nimia in prosperis rebus obliuio est [ERROR: no link page:]18. Res secundę Alexandri naturam commutarunt. Raro quisquam erga bona sua satis cautus est [ERROR: no link page:]62.

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.