Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-20 --

PROBLEMATA PLVTARCHI
Gula.

Flauius diuinator Floram uxorem myrteis uirgis cęcidit, cum deprehendisset uino usam 75.

Picus rostro robora excauat 75.

Veneralibus uinum profundunt 78.

Sophocles: Tu uero ferues quasi pullus cibi copia. Venter enim tuus male insolescit 79.

Liber dictus, quod ebrios liberiori petulantia uti faciat 82.

Calligeniamnon uocabant Eretrienses carnem ad solem coctam, cum Cerealia agerent 85.

Apud Eginam monophagi dicti, qui Neptunno rem diuinam facientes XVI dies silentio inter se conuiuia celebrant nec seruum quempiam admittunt. Inde Veneri sacrificantes solenne festum dirimunt 86.

AVLVS GELIVS

Gloria. Quidam uoce effascinantes, ut quod laudauerint, emori cogant 51.

Pe laudandis infamibus materiis ingenii exercendi gratia 104.

Quod turpius est frigide laudari quam acerbius uituperari 112.

Gula. Cum legibus sumptuariis situ atque senio oblitteratis plerique in patrimoniis[ERROR: no link :] amplis helluarentur et familiam pecuniamque suam prandiorum gurgitibus polluissent, Lucius Sylla dictator legem ad populum tulit etc. 18.

Bibax raro bibosus 24.

Pueri impuberes, si plurimo cibo, nimioque somno utantur, hebetiores fiunt. Qui equum nimis strigosum, se uero uberrimum habebat, a censoribus relatus est in ęrarios 32.

In delicatorum hominum luxuriantem gulam 48.

Censores equum adimere soliti equitibus corpulentis et prępinguibus 50.

In mulieres quę uinum bibissent mulcta 62.

Polysarchia, id est corpulentia 67.

Quidam, suę ebrietati fauens se ex Platonis sententia agere dicebat 88.

Phauorinus de coenarum atque luxurię exprobratione 90.

Contra eos quorum pluris coquus[ERROR: no link :] aut pistor est quam ipsi 92.

Foedissima uoluptas ex gustu tactuque. Philoxenus gruis collum optauit. Socrates: Multos

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.