Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-22 --

dicebat 41.

Moriendum esse parta gloria, ne fortuna mutet statum 63.

Statuę Catonis inscriptum, quod rem Romanam in deterius prolapsam ipse censor optimis moribus et pręceptis restituit 94.

Ixionis fabula inanem gloriam significans 105.

Pueros ad gloriam incitari honore aliquo Spartę mos 117.

Pachitas rerum gestarumconscius se ipsum interemit, ut uitaret calumnias inimicorum 14.

$0Gloria. Cauendam iactantiam docet 138.

[ERROR: no link :]LAERTIVS

Gloria. Quidam iactabat se de natandi peritia. Ad quem Aristippus: Non erubescis, inquit, in his quę delphinis propria sunt gloriari 22.

Exultanti cuidam quam multum bibens non ebriaretur: Hoc, inquit, etiam mulus facit 22.

Aiunt Socratem, cum Platonis Lysidem audisset recitari: Proh dii immortales, dixisse, quam multa de me mentitur adolescens 32, Xenocrates glorię et fastus imprimis contemptor fuit 39.

Gloriam annorum esse matrem 43.

Theophrastus: Nihil est inanius amore glorię 49.

Heraclides gloriam pecuniis emere uoluit 53.

Antisthenes, cum aliquando a malis laudaretur: Magis, inquit, anxietudine maceror, ne forte mali quippiam fecerim 54.

Antisthenes sibi dicenti cuidam: Multi te laudant, quid enim, ait, mali feci? 54.

Diogenes aiebat coronas esse glorię bullas 57.

Admirante quodam ea quę in Samotracia sunt donaria, longe, ait, plura essent, si et qui seruati non sunt ea deuouissent 58.

Atheniensibus Alexandrum Liberum patrem decernentibus: Et me, inquit, Serapin facite 59.

Monimus contempta gloria solam ueritatem appetens 61.

Empedocles iactantia et amore sui ferebatur immodice, quippe qui in carmine se



Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.