Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-71 --

Iudei. Ficus arida a radicibus. Synagoga a Chayn et a cęteris, a quibus omnis sanguis iustus ab Abel usque ad Zachariam requiritur XI. Agricolę, quibus locata erat uinea, seruos Domini sui ceciderunt, filium occiderunt. Sed ueniet Dominus et perdet colonos, et uineam locabit aliis. Mulier sterilis non relinquens semen ex septem fratribus, nouissime moriens, est synagoga relicta a Spiritu septiformi XII. Recedente Domino de templo non remanet lapis super lapidem, id est negantibus Christum nihil proderunt Lex et prophetę XIII. Caiphas scidit uestimenta, sacerdotium Iudeorum disperiit. Christi tunica mansit integra. Ipse enim factus est sacerdos in ęternum secundum ordinem Melchisedech XIIII.

LVCAS

Iudicium Dei. Et uidebit omnis caro salutare Dei III. ms-187v/ Sicut Ioannes baptizat alios, alios repellit, sic stabit in igneo flumine Dominus Iesus iuxta flammeam rumpheam etc, ut qui purgatione indiget, eum igne baptizet et ad paradisum transmittat III. Cuius uentilabrum in manu eius, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili III. Cum autem intrauerit paterfamilias et clauserit ostium, incipietis foris stare etc. Cum uideritis Abraam, Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei, uos autem expelli foras XIII. Redde rationem uillicationis tuę. Iam enim non poteris uillicare XVI. Dicent uobis: Ecce hic, ecce illic. Nolite ire neque sectemini. Nam sicut fulgur corruscans etc, ita erit Filius hominis in die sua. Sicut factum est in diebus Noe et Loth, secundum hoc erit qua die Filius hominis reuelabitur. Vbicunque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilę XVII. Rediit accepto regno, iussit uocari seruos, quibus dedit pecuniam, ut sciret, quantum quisque negociatus esset XIX. De signis pręcedentibus Iudicium. Et tunc uidebunt Filium hominis uenientem in nube cum potestate

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.