Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-80 --

Iustitia. AD ROMANOS: Sęueritas Dei in eos qui ceciderunt XI. Reddite omnibus debita etc. XIII. AD GALATAS: Vnus quisque onus suum portabit. Nolite errare; Deus non iriridetur. Quę seminauerit homo, hęc et metet: de carne corruptionem, de spiritu uitam ęternam VI. AD COLOSSENSES: Non est acceptio personarum apud Deum III. IACOBI: Vt in aliquo ad dignitatem promouendo inspiciatur meritum II.

Ignorantia. AD CORINTHIOS I: Siquis autem ignorat, ignorabitur XIIII. ACTVVM: Paulus apertis oculis nihil uidens admanum ducitur in Damascum. Ab Anania uisum recipit et baptizatur VIIII.

Infernus. APOCALYPSIS: Cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum Agni. Et fumus tormentorum eorum ascendet in sęcula sęculorum. Nec habent requiem die ac nocte etc. XIIII. Lacus irę Dei magnus XIIII. Missi sunt in stagnum ignis ardentis et sulphuris etc. XIX.

Interpres. AD CORINTHIOS I: Hęc omniain figura contingebant illis. Scripta autem sunt ad correptionem nostram X. AD TITVM: Stultas autem quęstiones et genealogias[ERROR: no link :] et contentiones et pugnas legis deuita III. PETRI II: Omnis prophetia Scripturę propria interpretatione non fit. Non enim uoluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines I. APOCALYPSIS: Aquas quas uidisti, ubi meretrix sedet, populi sunt et gentes et linguę XVII.

Ingratus. AD CORINTHIOS I: Quid habes quod non accepisti? Quid gloriaris quasi non acceperis IIII. Beneficiis Dei delinquendo abusi perierunt X.

Inimicus. AD ROMANOS: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi XII. ACTVVM: Stephanus pro his qui lapidabant ipsum orauit ueniam VII.

Inualidus. AD ROMANOS: Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere. Etenim Christus non sibi placuit XV. AD CORINTHIOS I: Tanqnam paruulus in Christo lac uobis potum dedi, non escam. Adhuc enim carnales estis etc.



Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.