Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-97 --

Inuidia tacita inter Platonem et Xenophontem 32.

Bion inuido cuidam subtristi: Nescio, inquit, utrum tibi malum an alteri bonum contigerit 43.

Demetrius inuidia agitatus, quia clarissimus 52.

Antisthenes: Sicuti rubigo ferrum, ita inuidiam inuidos consumere aiebat. Absurdum esse dicebat triticum purgare lolio bellumque inutili milite, rem uero publicam inuidis non exhaurire 54.

Heraclitus dixit: Merentur Ephesii omnes adulti mori impuberibusque urbem derelinquere, quoniam Hermodorum sui pręstantissimum expulerunt dicentes: Nostrum nemo inęqualis sit, quod siquis erit talis, alibi et cum aliis habitet 89.

Ira. Plato iratus timuit uerberare seruos, ne modum excederet 32.

Pseusippus iracundus fuit et uoluptarius. Aliquando iratus in puteum se iecisse dicitur 38.

Quid sit ira, quid odium, quid iracundia, quid excandescentia 73.

Ignem gladio non fodiendum 82.

Pythagoras: In ira nihil aut dicendum aut faciendum 82.

Eurylochus, Pyrrhonis discipulus, furore instigatus ita est, ut sumpto ueru cum carnibus coquum in forum usque persequeretur, et in Helide quęstionibus discipulorum fatigatus abiecto pallio Alpheum transnauit fluuium 95.

Iniuria. Solon: Quomodo homines minime humana iura uiolarent? Si sic doleant et afficiantur qui non lacessuntur iniuria sicut qui lacessuntur 8.

Mirari se dicebat Anacharsis, quare Gręci mulctant eos qui calumniantur, athletas uero inter se ferientes honorant 14.

Ab adolescente conuiua passus contumeliam: Adolescens, inquit, si modo cum iuuenis es, uinumnon fers, cum senueris, aquam feres 14.

Xantippe in uirum Socratem conuiciata ipsum tandem sordida aqua perfudit. At ille: Sciebam, inquit, Xantippen tonantem quandoque pluituram. Idem se ex illa domi discere dicebat, quomodo foris aliorum ferat iniurias 19.

Diogenes ingressus[ERROR: no link :]aliquando semitonso capite conuiuium iuuenum plagas retulit. Postea nomina eorum qui se ceciderant inscribens circuibat ea prę se ferens. Ita illis uicem contumelię reddidit, dum reprehendendos et obiurgandos omnibus exposuit 56.

Inter

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.