Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK1-65 --

indiuidua. Anima corporum domina est, Anima rationalis est uita intelligens discurrendo et corpus uiuificans tempore [ERROR: no link page:]351. Animarum rationalium gradus tres : in primo mundi, in secundo sperarum, in tertio animalium. Animantes quędam absque semine natę. Mundi anima [ERROR: no link page:]352. Elementa etiam uiuere Platonici arbitrantur. Tres pręcipui principes mundi: Deus, mens, anima. Plato impossibile esse ait terram, cęlum stellasque omnes, nisi animam habuerunt, suum ordinem seruare posse [ERROR: no link page:]354. Animę sperarum mouent speras per legem fatalem in circulum, quia ipsę sunt circuli. De anima Zoroaster ait grammaticus: Mundanorum sinuum multas plenitudines comprehendit [ERROR: no link page:]355. Omnis rationalis anima est immortalis, quia per se mouetur in circulum, quia stat per substantiam , quia hęret diuinis, quia materię dominatur, quia est a materia libera [ERROR: no link page:]356. Quia est indiuidua, quia esse suum habet in sua essentia, quia esee proprium habet et nunquam a sua forma discedit [ERROR: no link page:]357. Quia sibi per se conuenit esse, quia per se refertur ad Deum, quia non componitur ex aliqua potentia, in qua possit resolui [ERROR: no link page:]358. Quia non habet in se potentiam ad non esse, quia esse a Deo accipit sine medio [ERROR: no link page:]359. Quia est per se uita [ERROR: no link page:]360. Quia uita est pręstantior corpore [ERROR: no link page:]361. Irrationales uitas, non animas proprie appellamus, sed idola et simulachra animarum. Materia non interit, multo minus anima [ERROR: no link page:]356. Quęstio: Cur non perfectione pares inter se sunt angelus atque anima, cum utraque a Deo absque medio prodeant [ERROR: no link page:]360. Quid sit anima, philosophorum opiniones. Tria animę officia: agit in corpore, per corpus, per se ipsam. Quod anima non sit corporalis. Anima misera, dum premitur corpore. Apostropha ad animam, quod magnum quiddam sit, et optimum et pulcherrimum et sempiternum [ERROR: no link page:]362. Incorporeas naturas in excellentiore substantię genere inueniri quam corporeas [ERROR: no link page:]363. Heraclitus grammaticus: Lux sicca anima sapientissima [ERROR: no link page:]364. Quod anima non sit corpus nec forma diuisa in corpore,

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.