Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
-- -- imagines aptas ad sensum, quia portet sensus ad animi centrum
conduci, quia quo angustior sensus, eo perspicatior, quia si sensus diuiduus sit, in eo imago
sensibilis diuidetur [ERROR: no link page:]367.
Item quia anima sentit ubique tota, quia anima non necessario patitur sentiendo [ERROR: no link page:]368.
Quia raationes proprię per naturalem et sensitiuam animę uim, quod anima non
sit forma diuidua, quia qualitatis opus unum est, quia complexio agit per uim qualitatum.
Quia complexio est accidentalis forma. Quia harmonia complexionis nihil agit in corpus. Quia
in omni corpore compositio est harmonia. Quia harmonia intelligitur aut compositio ipsa
membrorum aut aliqua compositionis ratio. Item quia harmonia humorum nihil capit absque
materia. Quia quę magis concinit, magis est harmonia. Quia harmonia nihil admittit dissonum
[ERROR: no link page:]369.
Anima corpori terreno copulatur per spiritum [ERROR: no link page:]368.
Anima est forma indiuidua ubique tota et nullam trahit originem a materia ideoque
immortalis est, ut ostenditur per intelligendi uirtutem. Animus per IIII gradus ascendit ad
spiritum [ERROR: no link page:]369.
Sensus, imaginatio, phantasia, intellectus. Rationes. Anima alitur ueritate. Contra
Epicureos dicentes animam cum corpore coalescere [ERROR: no link page:]370.
Anima cupit separata uiuere. Virtus animę, quia indiuisibilis est, corpus esse nequit
[ERROR: no link page:]371.
Species conceptioque intelligibilis ms-18r
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|