Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
-- KK1-67 -- suscipi non potest a corpore [ERROR: no link page:]372.
Si mens est corpus, tangendo intelligis et currendo. Intellectus accipit secundum se
totum quicquid capit. Quod non faciet, si fuerit corporalis. Intellectus accipiendo rerum
formas non amittit suam, corpora contra [ERROR: no link page:]373.
Forma est in mente uniuersalis; talis in corpore esse non potest. Mentes se inuicem
complectuntur, corpora nequaquam. Mens per omnia corpora operatur, et supra corpora [ERROR: no link page:]374.
Mens statu proficit, corpus motu. Quę in materia sunt contraria, non sunt contraria in
mente. Mens accipiens formas non mutatur. Operatio corporis tendit ad rem compositam, mentis
ad simplicia [ERROR: no link page:]374.
Actio mentis finitur in actione, actio corporis in corpore. Forma corporalis non habet
uim infinitam, mens habet [ERROR: no link page:]375.
Animam non solum esse formam indiuiduam, uerum etiam a corpore non pendere probatur per
rationalem uirtutem. Animam in se reuolui modis IIII per intellectum in naturam suam, per
uoluntatetm in naturam eandem, per intellectum in actum ipsum intelligendi, per
uoluntatem in uoluntatis actum. Mens quo magis separatur a corpore, eo melius se habet. Mens
repugnat corpori. Animi officium speculari et consultare. Phantasia et sensus circa corporea
[ERROR: no link page:]376.
Cur anima interdum obsequitur corpori. Anima libere operatur [ERROR: no link page:]377.
Mens absque corpore operatur [ERROR: no link page:]378.
Quare uires animi deficere uideantur deficente corpore. Inter sensus et mentem. Anima
conuenit partim cum diuinis, partim cum brutis [ERROR: no link page:]380.
Contra Epicureos non esse incongruum, quod homo sit partim mortalis, partim immortalis.
Penitus mortalis. Penitus mortalis, inter hos homo medius. Item sicut ultimum in ordine
corporum est incorruptibile, sic et ultimum in ordine mentium [ERROR: no link page:]381.
Contra Epicurum de rerum serie. Vt luna ad solem, sic nostra mens refertur ad Deum [ERROR: no link page:]382.
Sicut in rebus naturalibus fit resolutio ad primam materiam immortalem, sic ad formam
ultimam immortalem. Homo, si non peccasset, etiam in corpore semper uiueret. Contra Epicurum
de
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|