Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK1-67 --

suscipi non potest a corpore [ERROR: no link page:]372. Si mens est corpus, tangendo intelligis et currendo. Intellectus accipit secundum se totum quicquid capit. Quod non faciet, si fuerit corporalis. Intellectus accipiendo rerum formas non amittit suam, corpora contra [ERROR: no link page:]373. Forma est in mente uniuersalis; talis in corpore esse non potest. Mentes se inuicem complectuntur, corpora nequaquam. Mens per omnia corpora operatur, et supra corpora [ERROR: no link page:]374. Mens statu proficit, corpus motu. Quę in materia sunt contraria, non sunt contraria in mente. Mens accipiens formas non mutatur. Operatio corporis tendit ad rem compositam, mentis ad simplicia [ERROR: no link page:]374. Actio mentis finitur in actione, actio corporis in corpore. Forma corporalis non habet uim infinitam, mens habet [ERROR: no link page:]375. Animam non solum esse formam indiuiduam, uerum etiam a corpore non pendere probatur per rationalem uirtutem. Animam in se reuolui modis IIII per intellectum in naturam suam, per uoluntatetm in naturam eandem, per intellectum in actum ipsum intelligendi, per uoluntatem in uoluntatis actum. Mens quo magis separatur a corpore, eo melius se habet. Mens repugnat corpori. Animi officium speculari et consultare. Phantasia et sensus circa corporea [ERROR: no link page:]376. Cur anima interdum obsequitur corpori. Anima libere operatur [ERROR: no link page:]377. Mens absque corpore operatur [ERROR: no link page:]378. Quare uires animi deficere uideantur deficente corpore. Inter sensus et mentem. Anima conuenit partim cum diuinis, partim cum brutis [ERROR: no link page:]380. Contra Epicureos non esse incongruum, quod homo sit partim mortalis, partim immortalis. Penitus mortalis. Penitus mortalis, inter hos homo medius. Item sicut ultimum in ordine corporum est incorruptibile, sic et ultimum in ordine mentium [ERROR: no link page:]381. Contra Epicurum de rerum serie. Vt luna ad solem, sic nostra mens refertur ad Deum [ERROR: no link page:]382. Sicut in rebus naturalibus fit resolutio ad primam materiam immortalem, sic ad formam ultimam immortalem. Homo, si non peccasset, etiam in corpore semper uiueret. Contra Epicurum de

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.