Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-148 --

XI.

Liberalitas. Lepra mundatus munus iubetur offerre, iuxta illud: Date elemosinam, et omnia munda sunt uobis I. Honor pro elemosyna. Apostolus: Honora uiduas quę uere uiduę sunt VII. Quisquis enim potum dederit uobis calicem aquę frigidę etc. IX. Vidua quę misit duo minuta in gazophilacium XII. Mulier effudit unguentum super caput Domini XIIII. Mulieres sequentes Dominum et ministrantes ei de sua substantia XV.

Labor. Renuntiant apostoli Domino quę egerant et docuerant, et ipse iubet eos requiescere pusillum et non continuo laborare. Laborantibus in remigando contra uentum affuit Dominus. Confortauit eos, et uentus cessauit V. Simon iste qui portat crucem in anguria, is est qui laborat pro laude humana. Cogunt enim homines hunc laborare, quem non cogit timor et dilectio Dei XV./

ms-218v

Libido. Herodias reliquit uirum, adhęsit adultero; Ioannem scelus arguentem necandum curauit VI. Libidinosa uoluntas coegit in illum manum mittere, quem sciebat iustum et sanctum VI.

Lis. Regnum in se diuisum, domus, Sathanas non possunt stare III.

Liberum arbitrium. Vltro terra fructificat, id est non necessitate eoacta contra propriam uoluntatem IIII.

LVCAS

Liberalitas. Qui habet duas tunicas, det non habenti, et qui habet escas, similiter faciat III. Omni autem petenti te tribue. Benefacite et mutuum date nihil inde sperantes. Et erit merces uestra multa et eritis filii Altissimi. Estote ergo misericordes. Date et dabitur uobis; mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum uestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur uobis VI. Mulieres ministrantes Iesu de facultatibus suis VIII. Pro quinque panibus et duobus piscibus turbę

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.