Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-154 --

ecce facta sunt omnia noua V. AD GALATAS: Ex operibus Legis non iustificabitur omnis caro II. Quicunque enim ex operibus Legis sunt, sub meledicto sunt. Post factam Abrahę promissionem CCCC et XXX anno facta est Lex. Lex propter transgressionem posita est, donec ueniret semen, cui promiserat etc. Conclusit Scriptura omnia sub peccato etc. Lex pędagogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur. At ubi uenit fides, iam non sumus sub pędagogo III. Abraham duos filios habuit. Hęc sunt duo Testamenta etc. IIIL AD PHILIPPENSES: Legalia cessare succedente Euangelio III. AD THIMOTEVM I: Scimus autem, quia bona est Lex. Siquis ea legitime utatur, scientes hoc, quia Lex iusto non est posita, sed iniustis I. AD HEBREOS: Lex per angelos accepit initium, Euangelium per Dominum II. Translato sacerdotio de tribu Leui ad tribum Iuda, de qua Christus. Necesse est ut Legis translatio fiat. Nihil ad perfectum adduxit Lex. Iesus melioris Testamenti sponsor VII. Collatio Veteris et Noui Testamenti X. Lex Vetus terroris, Lex Noui amoris XII.

Lętitia. AD PHILIPPENSES: Gaudete in Domino semper; iterum dico: Gaudete. AD THESSALONICENSES I: Semper gaudete V.

Liberum arbitrium. AD CORINTHIOS I: Omnia mihi licent4 sed non omnia expediunt VI.

Lectio. AD ROMANOS: Quęcunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt XV. AD CORINTHIOS II: Littera occidit, spiritus uiuificat etc. III. AD EPHESIOS: Impleamini Spiritu Sancto loquentes uobis metipsis in psalmis, hymnis et canticis spiritalibus etc. V. AD COLOSSENSES: Verbum Christi habitet in uobis abundanter III. AD THESSALONICENSES I: Prophetias nolite spernere V. AD THIMOTEVM II: Omnis scriptura diuinitus inspirata utilis est ad docendum, arguendum, corripiendum et erudiendum in iustitia III. PETRI II: Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes quasi lucernę lucenti in caliginoso loco, donec dies elucescat et lucifer oriatur in cordibus uestris I. APOCALYPSIS: Arcus sedentis super

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.