Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-161 --

Lex quid sit. Minos de lege 18.

Nemo permittendus contra legem aliquid agere 77.

Phitacus ait legem extare apud Gręcos, per quam iuberetur libros scelestorum hominum etiam bonos e medio tolli, ut autorum memoria deleretur 108.

Pindarus: Lex est omnium regina mortalium 125.

Adrastia, legum dea 209.

Minus delinquit qui non sponte aliquem perimit quam qui circa constitution es de h onestis et bonis iustisque fallit 209.

Leges a deo hominibus inspirantur 266.

Minos, Lycurgus, Solon legum conditores. Legum finis cultus diuinus 267.

Leges ferendę boni gratia 268.

Legum lator ad amplissimam uirtutem dumtaxat respiciat 268.

Propositum erit legiferi cętera bona prę animi bonis paruifacere 280.

Prope interitum est ciuitas, in qua magistratus legi pręsunt. In qua autem legi omnes obediunt,salua permanebit 283.

Legum, quę consuetudine stabilitę sunt, mutatio ms-222vpericulosa 296.

In eos qui pręferunt legibus aliorum / arbitrium uel timentes non audent lege agere. Lex de honesto bono iustoque confidat. Patris matrisque personam legum lator gerat 305.

Quod necesse sit leges hominibus ponere 307.

Lex omnis ad uirtutem spectet 322.

Finis legum, ut dei cultu et uitę puritate optimum atque pulcherrimum exitum consequaris 324, 325.

Magis uelint subesse legibus uictores quam uicti 334.

Principio leges tales sint, que non ad opes pecuniasque comparandas neque ad libidines mentes conuertant, sed cum tria sint: anima, corpus, pecunia, uirtutem animi maxime anteponant, secundo uero loco uirtutem corporis uirtuti animi seruientem; tertio ultimoque gradu pecuniarum precium collocent animo corporique ministrans. Quęcunque lex hęc efficit, recta est, re uera beatitudinem utentibus afferens. Lex etiam regibus dominetur 337.

Ęternam legem mundis animis fas est cognoscere, iudicare non fas est 398.

Lętitia. Voluptas bona et mala 29.

Voluptatem non esse bonum 36.

Voluptates impedimenta sunt uirtutum 37.

Quicunque igitur ad disciplinas et cętera talia omni desiderio flagrant, puram ipsius animę expetunt uoluptatem, corporis autem oblectamenta

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.