Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK1-73 --

Aselio, tribuno plebis, accusatus, neque barbam radi desiit neque candida ueste nonuti, neque fuit cultu solito reorum [ERROR: no link page:]22. Idem, cum accusaretur a Marco Neuio, tribuno plebis, relicto foro abiit in Capitolium diis gratulatum, quod ea die Hannibalem superasset. Idem Petilio, tribuno plebis, petente, ut rationem redderet pecunię prędęque Antiochenę, cum esset legatus fratri Scipioni Asiatico, protulit librum et, cum, ut palam recitaretur, postulatum esset, concerpsit, ęgre passus, ut, cui salus imperii accepta esse deberet, ab eo ratio prędaceę2 /posceretur [ERROR: no link page:]32. Cum obiectum est quod negari non queat, responsione ioculari eludas exemplo Tullii [ERROR: no link page:]72.

VITĘ PLVTARCHI
Agricola. Plantandi ratio a Solone constituta [ERROR: no link page:]23. Cato senior pascuum et seminarium agrum quam floreum et irriguum maluit [ERROR: no link page:]91. Vnde illud Ouidii: Luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus [ERROR: no link page:]135. Amicicia inter Theseum et Perithoum [ERROR: no link page:]4. Lex Solonis sine filiis decedenti ius constituendi hęredis, quem uellet, concessit, pręferens amiciciam propinquitati et gratiam necessitati [ERROR: no link page:]23. Nemo erat natura tam aspera et difficili, quem Alcybiades sua comitate non sibi beniuolum redderet [ERROR: no link page:]32. Xantippi, Periclis patris, canis abeuntis domini desiderio in mare insiluit, natando triremem consecutus et in Salaminem delatus expirauit; eo in loco Canis tumulum uocant [ERROR: no link page:]42. Cęsar quosdam simias et catulos sinu circumferentes interrogauit, parerent ne apud illos mulieres liberos [ERROR: no link page:]50. Epaminundas Pelopidam inter hostium arma iacentem non deseruit [ERROR: no link page:]60. Quidam, cum iacentem hostis trucidaturus esset, interrogatus ab eo, cur potius in pectore quam humeris uulnerari uellet, inquit: Ne, si is qui me amat, terga perfossa uulnere conspexerit, erubescat [ERROR: no link page:]61. Antipatro respondit Phocion, cum quiddam minus honestum ab eo petisset: Non amico Phocione simul et adulatore ms-20r

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.