Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-227 --

Clama in auribus, Hierusalem 167.

Iniquitatem et uastitatem clamito, et factus est mihi sermo Domini in opprobrium et inderisum tota die 172.

Speculatorem dedi te domui Israel. Si non annunciaueris impio, ne auertatur a malo, ille morietur, sanguinem autem eius a te requiram. Sin autem etc. Aperiam os tuum et loqueris ad eos. Qui audit, audiat, et qui quiescit, quiescat etc. 184.

Notas fac Hierusalem abominationes suas, et dices etc. 187.

Si speculator uidens gladium non annuntiarit 191.

Sacerdotes populum docebunt 194.

Culinę in templo sunt sancti doctores 196.

Docti in populo docebunt plurimos. Qui autem docti fuerunt[ERROR: no link :], fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellę in perpetuas ęternitates 200.

In gutture tuo sit tuba, quasi aquila super domum Domini etc. 202.

Nolens prę timore prędicare maliciam populi, exemplum de Iona 207.

Iesus sacerdos arguebatur negligentię circa delictum filiorum, sicut dictum estdeHeli 212.

Mora. Ioab uocatus distulit uenire. Venit autem cum messes suas incensas accepit. Id mulcta more[ERROR: no link :] fuit 52.

Noli tardare, quia nescis opera Dei 134.

Malus. Her, Iudę filius, nequam fuit in conspectu Domini nec uixit 7.

Non sequeris turbam ad malum 13.

Malorum supplicia 54.

Si auersi fueritis, auferam Israel de superficię[ERROR: no link :] terrę, quam dedi eis et templum proiiciam 57.

Achab pessimus regum Israel, peior eo uxor eius Iezabel fuit 59.

Ioram, filius Iosaphat, rex Iuda, de bono patre ipse malus, quia uxor eius fuit filia Achab pessimi omnium 64.

Manasses perfidus in omni abominatione. Pater eius Ezechias fidelis et optimus fuit 68.

Si impius fuero, ue mihi est 103.

Nonne lux impii extinguetur? etc. In diem perditionis seruatur malus 104.

Nunquid semitam iniquorum custodire cupis? Alii diripuerunt aliena, furati sunt, oppresserunt etc. 105.

Multiplicati mali, ita ut sanctus non reperiatur. Psalmus XI 109.

Mali punientur. Psalmus XXXIII. Iniustus non timens Deum. Psalmus XXXV. Ne imiteris malos. Psalmus XXXVI. Maligni

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.