Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-238 --

Mandata. Verba quę ego locutus sum uobis, spiritus et uita sunt. Verba uitę ęternę habens VI. Quia ego ex me ipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. Et scio quia mandatum eius uita ęterna est. Quę ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater sic loquor XII. Si diligitis me, mandata mea seruate. Sermonem quem audistis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris XIIII.

APOCALYPSIS

Multitudo. Audiui numerum signatorum, CXLIIII signati ex omni tribu filiorum Israel. Post hęc uidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus stantes ante thronum in conspectu Agni VII.

Miraculum. ACTVVM: Vipera apprehendit manum Pauli, et nihil ei nocuit XXVIII.

Matrimonium. AD CORINTHIOS I: Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat etc. debitum reddant. Precipio uxorem a uiro non discedere. Alligatus non quęrat solutionem nec solutus uxorem. Si nupserit uirgo, non peccat. Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. Qui habent uxores, tanquam non habentes sint etc. Qui cum uxore est, sollicitus est quę sunt mundi, quomodo placeat uxori, et diuisus est etc. Mulier alligata est legi quanto tempore uir eius uiuit; postea cui uult nubat, tantum in Domino VII. Omnis uiri caput Christus, caput autem mulieris uir. Vir enim imago et gloria Dei est; mulier autem gloria uiri est XI. AD EPHESIOS: De officio uiri et uxoris ad exemplum Ecclesi? et Christi V. AD COLOSSENSES: De officio uxoris et uiri III. AD THIMOTEVM I: Docere autem mulieri non permitto neque dominari in uirum, ms-255v sed esse in silentio. Adam enim primus formatus est, deinde Eua, et Adam non est seductus, mulier autem seducta in pręuaricatione

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.