Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-239 --

fuit. Saluabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate II. AD TITVM: Anus similiter in habitu honesto etc. Adolescentulas ut uiros suos ament etc. Iuuenes similiter hortare, ut sobrii sint II. AD HEBREOS: Honorabile connubium in omnibus et thorus immaculatus XIIL PETRI I: Similiter et mulieres subditę sint uiris suis. Viri similiter mulieribus impartientes honorem tanquam cohęredibus gratię uitę, ut non impediantur orationes uestrę III.

Miseria humana. IACOBI: Quid est enim uita nostra? Vapor est ad modicum parens IIII. PETRI I: Omnis caro ut foenum, uerbum autem Domini manet in ęternum I.

Mores. AD TITVM: Cretenses semper mendaces, malę bestię, uentris[ERROR: no link :] pigri. Increpat illos, ut sani sint in fide I.

Magnanimus. AD ROMANOS: Vis non timere potestatem? Fac bonum. Si autem malum feceris, time. Non enim sine causa gladium portat XIII. AD THIMOTEVM II: Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed uirtutis et dilectionis et sobrietatis I. AD HEBREOS: Confitentes quia peregrini et hospites super terram. Ideo non confunditur Deus uocari Deus eorum. Parauit enim illis ciuitatem. Moyses magis eligens affligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iocunditatem, maiores diuitias existimans thesauro Ęgyptiorum imperium Christi. Aspiciebat enim remunerationem. Fide reliquit Ęgyptum non ueritus animositatem regis. Inuisibilem enim tanquam uidens sustinuit XI.

Maledicus. AD CORINTHIOS I: Maledici regnum Dei non possidebunt VI. ACTVVM: Vipera apprehendens manum Pauli, in ignem excutitur, quia detrahentes aliorum operibus inuidię igne contabescunt XXVIII. PETRI I: Qui enim uult uitam diligere et dies uidere bonos, coherceat linguam suam a malo. Psalmus III. IOANNES III: Diotrepes[ERROR: no link :] uerbis malignis garrit in nos, et nec suscipit nec suscipi permittit fratres I.

Mollis. AD EPHESIOS: De scurrilitate et sultiloquio uitando V. APOCALYPSIS: Ve, ue, ue habitantibus in terra VIII. Qtiantufm

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.