Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-243 --

meus, quia scilicet persecutio subsecuta est prędicationem X. Surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo. Atrium autem, quod est foris templum, eiice foras etc. XI. Et uidi alterum angelum, id est prędicatores, uolantem per medium cęlum, id est Ecclesiam, habentem euangelium ęternum etc. XIIII. Muri Hierusalem sunt ecclesię munientes se contra hereticos XXI.

Malus. AD ROMANOS: Non omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitę etc. Vasa irę apta in interitum IX. AD CORINTHIOS I: Iniqui regnum Dei non possidebunt VI. Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit XV. AD GALATAS: Carnis opera etc. qui talia agunt, regnum Dei non consequentur V. AD COLOSSENSES: Contra uitia, id est fornicationem, immundiciam, libidinem, concupiscentiam malam et auaritiam, quę est simulachrorum seruitus etc. III. AD THESSALONICENSES I: Ab omni specie mala abstinete uos V. AD THIMOTEVM II: Mali et boni simul. In magna autem domo non solum sunt uasa, aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, quędam quidem in honorem, quędam in contumeliam etc. II. In nouissimis diebus erunt homines se ipsos amantes, cupidi, elati etc. III. AD HEBREOS: Malus similis terrę, proferenti spinas et tribulos. VI. IOANNIS I: Si in tenebris ambulamus, mentimur nos societatem habere cum Deo I. III[ERROR: no link :]: Ve illis qui in uia Chain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et in[ERROR: no link :] contradictione Chore perierunt I. APOCALYPSIS: Foris canes et uenefici et impudici et homicidę et idolis seruientes et omnis qui amat et facit mendacium XXII.

Mulier. AD THIMOTEVM I: Sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona. Mulier in silentio discat cum omni subiectione. Docere autem mulieri non permitto etc. II. Mulieres similiter pudicas, non detrahentes etc. III. II: Mulierculas oneratas peccatis, quę ducuntur uariis desideriis, semper discentes et nunquam ad scientiam ueritatis peruenientes III.

Magus. ACTVVM: Simon magus dementabat Samaritanos. Deinde illis a Philippo baptizatis et ipse baptizatus est VIII. APOCALYPSIS: Veneficis pars in stagno ardeoti .XXI.



Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.