Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-244 --

Mandata. AD HEBREOS: Viuus est enim sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad diuisionem animę ac spiritus, compagumque ac medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis etc. IIII. IOANNIS PRIMA: Et mandata eius grauia non sunt V.

[ERROR: no link :]METHAMORPHOSES
Mundi creatio ex chao [ERROR: no link liber:]I. Mundus Athlanti impositus in ultimis Affricę finibus [ERROR: no link liber:]IIII.
ms-257r Miraculum. Lacus Ammonis in Affrica solis occasu calens, / meridie gelidus. Athamatas[ERROR: no link :] fluuius, cui defecta luna lignum admotum accenditur. Fluuius apud Ciconas potantes saxificat. Ex cadauere uituli apes, ex equi crabrones, ex cancri scorpius, ex hominis medullis in sepulchro angues. Corallum sub aqua herba est, extractum lapidescit [ERROR: no link liber:]XV.
Matrimonium. Daphnis, Ideus pastor, quia fidem coniugii non pręstitit, uersus est in saxum. Perseus pactus Andromedę matrimonium eam a bellua marina liberauit [ERROR: no link liber:]IIII. In eorum nuptiis pugnam mouit Phineus, quod sibi prius illam desponsatam diceret [ERROR: no link liber:]V. Procris cum Cephalo rediit in gratiam, cum suspecta prius in siluas effugisset. Diu dulciter uixerunt exitu[ERROR: no link :] tamen infelici [ERROR: no link liber:]VII. Hercules duxit Deianiram, deinde Oethalię[ERROR: no link :] regis filiam, postremo deificatus Hebben, Iunonis filiam [ERROR: no link liber:]IX. Nuptię Iphis[ERROR: no link :] et Ianthis[ERROR: no link :]. Cum feminę essent, Iphis uertitur in marem [ERROR: no link liber:]IX. Orpheus Euridices desiderio ad inferos descendit. Permissus eam educere, modo sequentem ne respiceret, iam fini proximus respexit et iterum amisit [ERROR: no link liber:]X. Alcyone Ceicem maritum flendo in auem sui nominis cescit [ERROR: no link liber:]XI. Esacus Epyriphen[ERROR: no link :] nympham persequens, dum illa inter fugiendum serpentis ictu corruisset, prę dolore de rupe in pelagus se pręcipitauit et uersus est in mergum [ERROR: no link liber:]XI. Picus Circen contempsit, ut Cannenti coniugi fidem seruaret. In picum auem uertitur [ERROR: no link liber:]XIIII.

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.