Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-259 --

Maledicus. Lex, ut a conuitiis maledictisque abstineatur 318.

Mollis. Voluptuosa Musa in canticis et carminibus in ciuitate non acceptanda 238.

Delicię difficiles morosos et iracundos iuuenummores efficiunt 295.

Mulcta. Verum qui ratione punire aggreditur, non pręteriti sceleris causa punit. Neque enim assequi poest, ut quod est factum sit infectum, sed ad futurum respicit, ne iterum aut ipse delinquat aut alius quilibet exemplo eius adductus 82.

Vtrum melius iniusto poenas dare an non dare? 124.

Qualiter in delinquentes poena moderanda 286.

Filius ne portet iniquitatem patris 305.

Non quia peccauerunt, puniuntur, sed ut post[ERROR: no link :] hac[ERROR: no link :] et ipsi et alii iniustitiam oderint 317.

Militaris uirtus. Cleophantus, Themistoclis filius, in equestri facultate strenuus, adeo ut equis rectus insisteret rectusque ex equo iacularetur cęteraque permulta stupenda faceret. Melisias et Stephanus, Thucydidis filii, inter Athenienses palestra pręstantisimi 9.

Vtrum conducat adolescenti, ut armis pugnare perdiscat 103.

Scythę non minus fugiendo quam insequendo pugnant 104.

Socrates Alcydiadem uulneratum suis armis ab hostium ui protexit atque seruauit 157.

Ad militiam tam mares quam foeminę instituendi. Militaris lex in timidos 212.

Milites esse oportere in suos mansuetos, in alienos feroces 252.

Tyrteus poeta nihili se pendere quenquam dicit, etiam si ditissimus sit, nisi qui optime se gerat in bello 268.

Scythę in sagittando utraque manu utuntur 295.

Gymnastica duplex: saltatio et luctatio 295.

Luctationis genera. Pueri armis instruendi 296.

Medicus. Fer tecum alexipharmacum, id est medicinam prohibentem mala, nequid aduersi aliquando patiaris 15.

Plato animis, Esculapius corporibus medetur 79.

Medici sufficientissimi euaderent, si ultra artis studium inter ęgrotos conuersarentur et ipsi ęgrotarent naturaque imbecilla essent 202.

Morbi, nisi periculosissimi sint, pharmacis uitandi non sunt. Diligentia uictus corigendi et gubernandi sunt morbi 262.

Erasistratus medicus Antiocum esse amore Stratonicę captum cognouit ex pulsus mutatione 400.



Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.