Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK1-78 --

loquentem [ERROR: no link page:]41. Amicos, qualescunque sint, oportere seruari, ne uideamur uel malis usi uel deuitare bonos. Aristoteles rogatus, quid sit amicus, "una", inquit, "anima in duobus corporibus habitans". Rogatus, erga amicos quales esse debeamus, "quales", inquit, "eos erga nos esse optamus. Fauorinus refert eum crebro dicere solitum: Amici, amicus nemo [ERROR: no link page:]47. Amiciciam ęquitatem esse deffiniuit reciprocę beniuolentię. Eius tres species esse: aliam cognationis, amatoriam aliam tertiamque hospitalem [ERROR: no link page:]48. Demetrius amicos dicebat secundis in rebus adesse aduocatos, in calamitatibus autem sua sponte atque inuocatos [ERROR: no link page:]52. Diogenes: Meam et tuam amiciciam perna dissoluit. Alteri idem: Tuam amiciciam modicum casei rupit [ERROR: no link page:]57. Zeno interrogatus, quid esset amicus, "alter", inquit, "ego". Cum Crates eum per pallium a Stilpone retraheret, dixit: "O Crates, aptissima philosophorum captura est, quę fit per aures. Persuadens igitur trahe; quod si per uim egeris, corpus quidem apud te, sed animus apud Stilponem erit" [ERROR: no link page:]65. Amiciciam inter bonos dumtaxat, quos inuicem studiorum similitudo conciliat, posse consistere. Item quid sit amicicia [ERROR: no link page:]73. Amaturum sapientem iuuenes aptos ad uirtutem [ERROR: no link page:]74. Pytagoras primus amicorum omnia communia dixit amiciciamque ęqualitatem [ERROR: no link page:]81. Conciliandę amicicię imprimis studiosus fuit [ERROR: no link page:]82. Inuicem ea ratione conuersandum, uti ne ex amicis inimicos, uerum ex inimicis amicos faciamus [ERROR: no link page:]82.
Auxilium. Pythagoras: Onus una tollendum non adiiciendum [ERROR: no link page:]82. Adulatio . Diogenes olera abluens Aristippum arguit adulationis etc. [ERROR: no link page:]22. Antisthenes pręstare dicebat necessitate urgente in coruos quam in assentatores incidere; illos quippe mortuos, istos uiuentes deuorare [ERROR: no link page:]54. Diogenes rogatus, quę nam bellua perniciosissime morderet, "ex feris", inquit, "obtrectator, ex mitioribus adulator." Sermonem ad gratiam instructum melleum esse laqueum dixit [ERROR: no link page:]58. Crates desertos dicebat, qui cum assentatoribus essent, non secus ac uituli cum inter lupos sunt: neque enim cum illis propinquos neque cum his esse, sed insidiatores [ERROR: no link page:]61. Timon,

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.