Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-280 --


Mollis. Diogenes ei qui a famulo calciabatur: Nondum, ait, beatus es, nisi te etiam abstergat. Hoc autem erit, si mancus fueris [ERROR: no link page:]57. De illo qui se nimio studio componeret et quandoque uehiculum quoddam lente segniterque transcenderet: Merito, inquit, suspectum habet lutum. Neque enim se in illo uelut in speculo intueri potest [ERROR: no link page:]64. Zeno cuidam unguentis delibuto: Quis, ait, mulierem olet [ERROR: no link page:]65. Chrysippus multa turpia et obscena scripsisse dicitur [ERROR: no link page:]79.
Mulcta. Non peccantes modo, uerum etiam peccare gestientes puni [ERROR: no link page:]13.
Militaris uirtus. Qui in pręlio occubuissent, Solon pręmiis illustrandos pręcepit filiosque illorum publice alendos atque erudiendos [ERROR: no link page:]8. Architam Pythagoricum, cum exercitui pręesset, nunquam fuisse superatum [ERROR: no link page:]86. Zeno Eleates a Nearco[ERROR: no link :] tyranno comprehensus, cum de consciis interrogaretur, omnes illius amicos nominauit, ad aurem autem se ei loqui uelle ostendens mordicum[ERROR: no link :] apprehensam dentibus perforauit [ERROR: no link page:]92.
Medicinę quinque species: medicabilis, chyrurgica, dietica, 3 morborum ratio, doloris liberatio [ERROR: no link page:]36. Diogenes, cum uidisset ignauum luctatorem medicinam profitentem: Quid hoc, inquit. Num ut eos qui te aliquando uicerunt, nunc ipse deiicias [ERROR: no link page:]59.
Musica. Socrates fidibus canere didicit, quando illi opportunum fuit, minime pudendum dicens, quod quisque nesciat, discere [ERROR: no link page:]19. Musice[ERROR: no link :] tres diuisiones: cantu, cantu et pulsu, pulsu tantum [ERROR: no link page:]36. Diogenes cytharedum qui semperab auditoribus deserebatur, ita salutabat: Salue, galle; illo autem dicente cur ita: Quia, inquit, canens omnes excitas [ERROR: no link page:]58. Ad eum qui musicam sibi pręferebat ait: Nam uirorum sententiis bene se habent urbes atque domus, non cantibus nec pulsibus [ERROR: no link page:]63. Cantibus ad lyram utendum laudeque deorum uirorumque pręstantium [ERROR: no link page:]82.
Mors. Thales uitam nihil a morte differre dixit. Et cum quispiam diceret: Cur ergo non moreris? - Quia nihil differt, inquit [ERROR: no link page:]6. Solon moriens in Cypro Salaminam ossa sua transferenda mandauit et in cinerem soluta per prouinciam spargenda [ERROR: no link page:]9. Chilo

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.