Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK1-79 --

cum uidisse Arcesilaum assentatorum medium incedentem, "quid", inquit, "huc tu uenisti, ubi nos liberi sumus?" [ERROR: no link page:]98.
Auaritia. Damnum potius quam turpe lucrum eligendum: id quippe semel tantum angere, hoc semper [ERROR: no link page:]10. Nihil pecuniarum gratia agendum [ERROR: no link page:]13. Bion ad diuitem auarum: "Non", inquit, "hic substantiam possidet, sed ab ea ipse possidetur". Tenaces itaque aiebat opum ut suarum habere curam, uerum ex eis ut ex alienis nihil capere utilitatis [ERROR: no link page:]43. Aristoteles hominum plerosque dicebat ita esse parcos, ac si semper uicturos, alios tam prodigos, ac si continuo morituros 47/. Diogenes rogatus, quomodo Dionysius amicis uteretur, "ut sacculis", ait, "dum plena euacuat et abiicit uacua". Cupiditatem arcem omnium malorum dicebat. Rogatus, cur pallens esset aurum, ait: "Quia multos habet insidiatores [ERROR: no link page:]58. Menippus philosophus quidem, sed auarus foenerator: amissis pecuniis laqueo sibi uitam extorsit [ERROR: no link page:]62. Aduersa, inquit Thales, facillime quis perferre potest, si inimicos uiderit deterius affectos [ERROR: no link page:]6. Infelicitatem nemini improperaueris, ne iustę querimonię pateas [ERROR: no link page:]10. Bias infelicem dicebat, qui ferre nequiret infelicitatem [ERROR: no link page:]11. Theodorus in exilium missus: "Me ", inquit, "Athenarum ciuitas ferre non ualens, non secus ac Semele Dionysum, expulit [ERROR: no link page:]25. Sequitur sub folio.
Ars. Anacharsis anchoram et figuli rotam inuenit [ERROR: no link page:]14. Socratem etiam lapidum sculptorem fuisse aiunt [ERROR: no link page:]17. Disciplinę species III: actio, effectus, speculatio, id est practice, effectrix, theorice [ERROR: no link page:]36. Ars trifariam diuiditur: quę pręparat, quę conficit, quę utitur [ERROR: no link page:]37. Speusippus primus quo pacto ex gracilioribus lignis capacia et in uentrem tumentia uascula fierent, inuenit [ERROR: no link page:]38. Diogenes, cum rudem pinguemque citharedum omnes arguerent, solus ipse laudabat; rogatus, quam ob rem, ait: "Quod talis cum sit, cithara se, non latrociniis exerceret [ERROR: no link page:]57. Aqua omnium principium [ERROR: no link page:]5.
Audacia. Plato tyrannum non timuit. Nam cum illi Dionysius dixisset: "Verba tua ociosorum sunt", tunc ille: "Et tua tyrannidem sapiunt" [ERROR: no link page:]31. ms-22r

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.