Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK1-81 --

et calidi et frigidi; item esse immortalem [ERROR: no link page:]83. Animam trifariam diuidit Pythagoras: in sensum, mentem et iram 1. Esse autem principatum animę a corde usque ad cerebrum [ERROR: no link page:]83. Eorum quę in hominibus sunt, maximum animam esse; et felices esse, quibus bona anima aduenerit [ERROR: no link page:]83. Empedocles animam putat omnigenum animalium atque herbarum species indui seque aliquando fuisse puerum atque puellam, arborem, auem ac piscem [ERROR: no link page:]86. Alcmeon animam immortalem dixit, moueri iugiter instar solis [ERROR: no link page:]87. Heraclitus animarum et demonum plena esse omnia dixit. Item animę rationem nunquam reperiri posse [ERROR: no link page:]89. Parmenides ait animam ac mentem idem esse [ERROR: no link page:]91. Idem dicit Democritus [ERROR: no link page:]92. Protagoras dicebat nihil esse animam citra sensus [ERROR: no link page:]93. Quod anima sit corpus tenuibus partibus per totam congregationem seminatum. Vires animi. Animam dissipari. Anima corporea [ERROR: no link page:]104. Habitaculum. Diogenes sub porticu habitans Athenienses aiebat sibi condidisse habitaculum. Idem dolium, quod in Metroo erat, pro domo habuit [ERROR: no link page:]55. Democritum adeo fuisse studiosum, ut cella se includeret [ERROR: no link page:]92.
Aduersa. Alexander epistulas Athenas ad Antipatrum miserat per Athliam quendam. Aderat Diogenes atque ad uocabulum alludens, quippe athlios infelix dicitur : "Athlias ", inquit, "per Athlium ad Athliam" [ERROR: no link page:]57. Ei qui sibi exilium exprobrabat, "at huius", inquit, "miserię causa philosophatus sum" [ERROR: no link page:]58. Zeno, quoniam amissis in mari rebus ad philosophiam se contulit, "tunc ", inquit, "secundis uentis nauigaui, cum naufragium feci [ERROR: no link page:]63. Hecaton Chrysippum uenisse ad philosophiam dixit, cum illius patrimonium in regium usum inuectum esset [ERROR: no link page:]79.

[ERROR: no link :]QVINTVS CVRTIVS
Agricola. Arabię fertilitas [ERROR: no link page:]20. Orti pensiles [ERROR: no link page:]21.

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.