Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-325 --

omnis remissio peccatorum IIII. Annos XLVIII[ERROR: no link :] habens in infirmitate audit: Tolle grabatumtuum et ambula, id est dilige proximum et ambula cum Deo. Hoc enim ad sanitatem deerat, ut ad quadragenarium numerum, qui aliquo modo perfectus est, perueniret V. Quinque panes ordeacei, duo pisces VI. Non ne XII sunt horę diei? Dies Christus, horę apostoli eius XI. Cubitis fere CC discipuli aberant a terra trahentes rhete[ERROR: no link :] ad littus plenum magnis piscibus CLIIIXXI.

PAVLVS AD ROMANOS

Nobilis. Non est acceptio personarum apud Deum II. Non est distinctio Iudei et Gręci. Nam idem Dominus omnium X. Tu autem, cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis et pinguedinis oliuę factus es XI.

Nauta. ACTVVM: Paulus prędicit nauigationem periculosam, et eam passi sunt prope Cretam. Eidem nocte reuelatum est omnes fracta naui euasuros in terram XXVII.

[ERROR: no link :]METHAMORPHOSES
Nauta. Melicerta uel Palemon. Ino uel Leucothoe, dii marini [ERROR: no link liber:]IIII. Dies Alcyonii septem mare tranquillum Eolo uentos cohibente in nepotis Ceicis precatione [ERROR: no link liber:]XI. Glaucus piscator inter deos marinos recęptus [ERROR: no link liber:]XIII. Naues Ęneę, ne a Turno comburerentur, a Cybelle in nymphas marinas uersę. Vlixis nauis fracta [ERROR: no link liber:]XIIII.
[ERROR: no link :]SENECA

Nobilis. Patres clari uirtute filiorum. Exemplum Xenophontis, Platonis, Socratis, Marci Agrippę, Octauii. Ex ignobili familia nobiles: Marius,

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.