Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-348 --

frusta concidit 44.

Samuel apparens Sauli mala quę illum consecutura erant, prędixit, quoniam non obediuit uoci Domini parcendo Amalech 48.

Longeuitatem Salomoni promisit Deus, si sibi obediens fuerit. Iterum pollicetur habitare in medio populi et non derelinquere eos 56.

Si in pręceptis meis ambulaueris, ero tecum et tradam tibi Israel 58.

Dixit Dominus Iehu regi Israel: Quia omnia, quę erant in corde meo fecisti contra domum Achab, filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel 65.

Dominus per prophetam ad Iosiam minatur se deleturum populum propter perfidiam et inobedientiam, ipsum autem, quoniam audierit uerba Legis et perterritum sit cor eius et fleuit, collecturum ad patres suos in pace, ne uideat mala uentura super Hierusalem 68.

Amasias obediens uerbis uiri Dei percussit parua manu copias filiorum Seyr 80.

Filii Israel captiuos duxerant de Iuda CC milia utriusque sexus. Coarguit eos Obeded[ERROR: no link :] propheta, et restituerunt eos 80.

Viri Iuda et Beniamin penitentes de peccato et obedientes Esdrę et [Sodochie][ERROR: no link :] Sechenię repudiarunt uxores et natos earum, quia alienigenę erant 85, 90.

Suscipite disciplinam, nequando irascatur Dominus. Psalmus II 108.

loseph, obedientię exemplum, mori maluit quam inquinari. Obediens replebitur bonis[ERROR: no link :], inobediens corruet in malum. Psalmus LXXX 115.

Ipsi obediendum, ne iratus deneget nobis terram uiuentium. Psalmus XCIIII 117.

ms-302r Moysi et Aaron locutus est Dominus, eo quod obedierint preceptis[ERROR: no link :] eius. Psalmus XCVIII 117.

Deus multa beneficia contulit populo Israel, uolens ut custodiant iustificationes eius et legem requirant. Psalmus CIIII 118.

Da, ut custodiam legem tuam. Psalmus CXVIII 120.

Leuaui manus meas ad mandata tua. Mandata tua quęsiui. Inclinaui cor meum ad faciendas iustificationes tuas propter retributionem. Dilexi mandata tua etc. Psalmo eodem 120.

Petit, ut Dominus se doceat obedientiam. Psalmus CXLII 124.

Gladii ancipites, quibus compellimur obedire Ecclesię. Psalmus CXLIX 125.

Audi disciplinam patris et legem matris, id est Dei et Ecclesię. Qui me audierit, absque terrore requiescet etc.

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.