Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-356 --

PAVLVS AD CORINTHIOS I

Oratio. Veni non in sublimitate sermonis aut sapientię etc. I. Non enim in sermone regnum Dei est, sed in uirtute IIII. AD EPHESIOS: Bonum loquimini IIII. AD COLOSSENSES: Orate pro nobis ut Dominus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi. Sermo uester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis, quomodo oporteat uos unicuique respondere III. AD THIMOTEVM II: Prophana et inaniloquia deuita. Multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit II. ACTVVM: Diuersis linguis apostoli loquebantur magnalia Dei II. IACOBI: Esto tardus ad loquendum I. Vana est religio linguam non refrenantis I. Siquis in uerbo non offendit, hic perfectus est. Lingua modica magnum malum excitat etc. - mouendam dicit ad bonum et a malo coercendam III.

Ocium. AD THESSALONICENSES I: Igitur non dormiamus sicut et cęteri, sed uigilemus et sobrii simus V. AD THIMOTEVM I: Siquis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit et est infideli deterior V. IACOBI: Scienti bonum facere et non facienti peccatum est illi IIII. IVDĘ: Leues et infructuosi I. APOCALYPSIS: Quia neque frigidus es neque calidus, sed quia tepidus es, incipiam te euomere ex ore meo III.

Honor. AD HEBREOS: Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui uocatur a Deo tanquam Aaron. Sic et Christus non se metipsum clarificauit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu etc. tu es sacerdos in ęternum etc. V. IACOBI: In conferenda alicui dignitate non persona inspiciatur, sed meritum II. PETRII: Omnes honorate II.

Ornatus. AD CORINTHIOS I: Vir, si comam nutriat, ignominia est illi XI. AD THIMOTEVM I: Similiter et mulieres in habitu ornato cum uerecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus aut auro aut margaritis uel ueste preciosa etc. II. PETRII: Mulierum ne sit extrinsecus capillatura aut circumdatio auri III.



Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.