Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-369 --

causam sciscitaretur: Quia, inquit, de rebus nihil ad te pertinentibus quęris. Noli cito loqui. Est enim insanię indicium [ERROR: no link page:]12. Audiendi magis quam loquendi studiosum esse oportet [ERROR: no link page:]12. Anacharsis audax et constans in dicendo [ERROR: no link page:]13. Rogatus quidnam esset hominibus bonum ac malum: Lingua, inquit [ERROR: no link page:]14. Aiunt Anaximandrum canentem a pueris irrisum eoque comperto dixisse: Canendum ergo puerorum causa modulatius [ERROR: no link page:]16. Socrati ęqua hortandi et dehortandi facultas fuit. Eutyphrona[ERROR: no link :], qui patri diem dixerat, quędam de iustitia et pietate loquens ab instituto reuocauit etc. [ERROR: no link page:]18. Xenophon Musa Attica dictus pro dulcedine eloquii et incredibili facilitate [ERROR: no link page:]21. Demosthenes, cum p[ERROR: no link :] litteram pronunciare uix poset, dicitur iugi exercitatione emendasse [ERROR: no link page:]26. Socrates per somnium uidit olorem, per quem signabatur Platonis eloquentia [ERROR: no link page:]30. Stili ipsius genus inter poema et prosam orationem medium fluere ait Aristoteles [ERROR: no link page:]32. Orationis quinque genera: ciuile, oratorium, priuatum, dialecticum, artificiosum [ERROR: no link page:]36. Orationis sex speciees: adortatio[ERROR: no link :], dehortatio, accusatio, ms-308v defensio, laudatio, uituperatio. Recte dicere in IIII scinditur: quid dicere oportet, quam multa, ad quos, quando [ERROR: no link page:]37. Vox duplex: animata et inanimata. Animata duplex: litterata et illitterata [ERROR: no link page:]38. Polemo, impurus adolescens, forte incidens in Xenocratem de pudicicia uerba facientem ita se correxit, ut ad studia incumbens ei in schola regenda succederet [ERROR: no link page:]40. Philoxenus poeta, cum latericios operarios carmen suum male cantantes offendisset, lateres eorum conculcare coepit ac dicere: Vos mea corrupisti, ego uestra dissipabo [ERROR: no link page:]42. Bion orationem suam cum dicendi genere temperauerat. Aiunt Erathosthenem[ERROR: no link :] dixisse de illo: Primus omnium Bion philosophiam uario orationis flore uestiuit [ERROR: no link page:]43. Lycon in dicendo suauissimus. Quidam cum addita gamma liittera Glyconem uocabant, quod dulcedinem sonat [ERROR: no link page:]51. Demetrius dicebat, quantum in bello posset ferrum, tantum in republica eloquentiam ualere [ERROR: no link page:]52. Antisthenes primus deffiniuit sermonem dicens: Sermo est, qui quid quodque KK2-370 sit aut fuerit exprimit [ERROR: no link page:]54. Diogenes, cum serio quandoque loqueretur nemoque sibi intenderet se se ad sonum musicum contulit. Congregatis autem ad se plurimis exprobrauit, ut qui ad inepta studiose concurrerent, ad ea uero quę grauia essent et utilia negligenter conuenirent [ERROR: no link page:]56. Aiebat oratores plebis ministros [ERROR: no link page:]57. Zeno Aristone discipulo satis uaniter multa quędam etiam temere audacterque disserente: Possibile non esset, inquit, ita dicere, nisi ebrius te genuisset pater; et loquacem appellabat. Breuis ipse in loquendo et concisus [ERROR: no link page:]64. Zeno cuidam breuia esse philosophorum dicta asserenti: Vera, inquit, loqueris! Oportet nempe, si fieri possit, breues esse illorum et syllabas. Adolescenti loquatioir! 1: Aures, inquit, tuę in linguam confluxere. Inepta plurima loquenti adolescentulo: Iccirco, inquit, habemus aures duas et os unum, ut plura audiamus, loquamur pauca. Dicere solitum ferunt melius esse pedibus quam lingua labi [ERROR: no link page:]65. Orationis partes IIII: exordium, narratio, confutatio, epilogus [ERROR: no link page:]67. Quid sit uox. Corpus est uox secundum Stoicos. Orationis partes quinque. Orationis uirtutes quinque. Item reliqua ad orationem pertinentia [ERROR: no link page:]68, [ERROR: no link page:]69, [ERROR: no link page:]70. Chrysippus ad dialecticum Cleanti[ERROR: no link :]imminentem eique callidas conclusiunculas tendentem: Desine, inquit, grandem natu a grauibus rebus abducere, nobis autem iunioribus ista propone [ERROR: no link page:]79. Primus oratorię inuentor Empedocles acutus in dicendo et Homericus [ERROR: no link page:]84. Crates quidam Heraclitis[ERROR: no link :] librum primus Gręcis inuexit ac dixit librum ipsum Delio aliquo natatore indigere, qui in illo non suffocaretur [ERROR: no link page:]90. Sermo operis umbra [ERROR: no link page:]92. Protagoras primus diuisit orationem in IIII: pręfationem, interrogationem, responsionem, pręceptum [ERROR: no link page:]93.
Ocium. Solonis lex: Qui sectatur ocium, omnibus accusare uolentibus obnoxius esto [ERROR: no link page:]8. Chilo difficile esse dixit ocium recte disponere. Admirari se dicebat ms-309r Socrates, cur hi qui lapidea signa sculperent, summa ope niterentur, ut lapis homini quam simillimus euadat, se ipsos curare negligerent, ne similes lapidi uideantur et sint [ERROR: no link page:]19.

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.