Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK3-39 --

ms-329v tamen, ut promiserat, recessit. Cęso autem diuinitus exercitu abiit in Niniuen, et cum adoraret in templo, a suis occisus est. Manasse omni perfidia poluto Dominus minatur delere Hierusalem. Fecerunt phase. Non est tamen auersus furor Domini propter Manassen. Ioakim factus seruus Nabuchodonosor regis rebellauit ei. Immisit Dominus latrunculos, ut disperderet Iudam, propter peccata Manassę [ERROR: no link page:]69. Roboam dereliquit legem Domini et omnis Israel cum eo. Venit Sesac, rex Ęgypti, et cępit ciuitates Iuda [ERROR: no link page:]76. Seruierunt idolis et a Syris percussi sunt [ERROR: no link page:]79. Amasias declinauit post idola, et ab inimicis captus et occisus est. Achaz seruiuit Baalim. A rege Syrię percutitur [ERROR: no link page:]81. Ammon, Manassę filius, seruiuit idolis et a seruis interfectus est [ERROR: no link page:]82. Ioachin, rex Iuda, fecit malum et translatus est in Babylonem cathenis uinctus. Sedechias quoque fecit malum. Sub eo facta est transmigratio Babylonis. Nam et populus pollutus erat [ERROR: no link page:]83. Si solem et lunam adoraui, quę est iniquitas maxima [ERROR: no link page:]106. Doctrinam reprobam damnat [ERROR: no link page:]108. Contra idolatriam. Psalmus IIII. De his qui negant diuinitatem Christi. Psalmus XIII [ERROR: no link page:]109. Dixit iniustus ut delinquat. Psalmus XXXV. Iudę proditio. Psalmus XL [ERROR: no link page:]111. Moriendum prius quam idolis seruiendum. Psalmus XLIIII [ERROR: no link page:]112. De Antiocho persecutore uel Antichristo. Psalmus LII [ERROR: no link page:]113. Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper. Psalmus LXXIII. Bestię uastantes uineam. Psalmus LXXIX [ERROR: no link page:]115. Contra inimicos Ecclesię. Psalmus LXXXI [ERROR: no link page:]116. Perfidia. Idolatrę persecutores Ecclesię. Psalmus XCI. Omnes dii gentium demonia. Psalmu s XCV [ERROR: no link page:]118. Iniqui persecuti sunt me. Paulominus consummauerunt me in terra. Psalmus CXVIII. Spreuisti omnes discedentes a iudiciis tuis. Psalmo eodem [ERROR: no link page:]120. Habitantes Cedar. Psalmu s CXIX [ERROR: no link page:]121. Sol urens per diem, id est manifesti persecutores. Luna per noctem, id est heretici dolose insidiantes. Psalmus CXX [ERROR: no link page:]121. Confundantur et fiant sicut fenum etc. omnes qui oderunt Syon. Psalmus CXXVIII [ERROR: no link page:]122. Odio habens inimicos Dei. Psalmus CXXXVIII. Cyphei uolentes tradere Dauid Sauli. Psalmus

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.