Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
-- -- Demetrius a Ionatha liberatus multa promiserat, sed e contra
uexare coepit [ERROR: no link page:]222.
Perfidus Triphon accepta pecunia pro Ionatha non dimisit eum, sed occidit. Antiochum
regem comitatus interfecit [ERROR: no link page:]223.
Ptolomeus, filius Abodi, Machabeos conuiuio acceptos, cum inebriati
essent, occidit regionemque tradidit innimicis [ERROR: no link page:]224.
Simon de tribu Beniamin proditor ęrarii sacri. Iason ad gentilem ritum contribules suos
reduxit. Iason Menelaum cum pecuniis ad regem pro impetrando sacerdotio misit. Ipse autem
sibi, non Iasoni impetrauit [ERROR: no link page:]225.
Andronicus Oniam sacerdotem euocatum de templo contra iusiurandum interemit. Antiochus
manibus impuris uasa sacra contrectando polluit [ERROR: no link page:]226.
Iudei compelluntur sacrificare diis; nolentes necantur [ERROR: no link page:]226.
Simonis milites perfidię damnati, quod corrupti pecunia quosdam ex captiuis effugere
passi sunt [ERROR: no link page:]227.
Contaminati rapientes dona idolo dicata. Menelaus pro his quę in aram Dei commiserat, e
turri pręcipitatus est iacuitque insepultus [ERROR: no link page:]228.
Alchimus sacerdos gentilitate inquinatus etc. [ERROR: no link page:]229.
Petitio uel deprecatio. Abram orauit pro Sodomitis et Gomorreis. Oratione Abram uxor et
ancillę Abimelech pepererunt ei [ERROR: no link page:]3.
Imprecante Moyse flagella ueniebant super pharaonem, orante recedebant [ERROR: no link page:]11.
Moyses orans cum leuabat manus, uincebat Israel, cum remittebat, superabat Amalech [ERROR: no link page:]12.
Orando placauit Dominum iratum propter uituli adorationem [ERROR: no link page:]14.
Rogabit pro eo sacerdos, et dimittetur ei [ERROR: no link page:]15.
Laudauerunt Dominum ruentes in facies suas [ERROR: no link page:]16.
Oratio Moysi: Surge, Domine, et dissipentur inimici tui. Oratione Moysi Maria mundatur a
lepra. Dominus placatur, cum minaretur pestilentiam populo [ERROR: no link page:]21.
Rogabit sacerdos pro peccato populi, et dimittetur eis. Dominus ad Moysen et Aaron:
Separamini ab eis, ut disperdam illos. Illi ceciderunt
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|