Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
-- KK3-50 --
ms-332v solum et nudum centum armati nequierunt compręhendere, igne
de cęlo omnes coram propheta deuorante. Sed qui ui trahi non potuit, tertii quinquagenarii
humilitate adductus futuram regis mortem nunciauit [ERROR: no link page:]62.
Exercitus Syrię obsedit Heliseum in Dothaim. Ministro perterrito ostendit
plures secum esse quam cum illis. Deinde orauit, et inimici percussi sunt
cecitate [ERROR: no link page:]63.
Syrorum innumerabilis exercitus, cum obsidret Samariam, Domino sonitum in eos excitante
relictis castris uersi sunt in fugam [ERROR: no link page:]64.
Potentia Iosaphat, regis Iuda [ERROR: no link page:]78.
Assuero, Persarum regi, omnis terra et insulę tributarię erant [ERROR: no link page:]99.
Quod potentia et diuitię non saluant hominem, sed potius contraria. Psalmus XLVIII [ERROR: no link page:]112.
Non potentes, sed timentes eum placent ei. Psalmus CXLVI [ERROR: no link page:]125.
Interdum dominatur homo homini in malum suum [ERROR: no link page:]134.
Potentes potener tormenta patientur [ERROR: no link page:]138.
Pro eo quod hab uisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris, tu
quoque capieris [ERROR: no link page:]180.
Tyri potentia et opulentia et euersio [ERROR: no link page:]190.
Sicut mane transit, pertransit rex Israel [ERROR: no link page:]203.
Ve qui dicitis: Nunquid in fortitudine nostra non assumpsimus nobis cornua? [ERROR: no link page:]206.
Ira magna ego irascor super gentes opulentas [ERROR: no link page:]212.
Peccatoribus non proderit potentia [ERROR: no link page:]214.
Peccatum.
Propter peccatum maledicitur serpenti, mulieri, uiro [ERROR: no link page:]1.
Peccatum ignorantię. Leprosus, semine fluens, pollutus super mortu; hi eiiciuntur extra
castra. Qui fuerit immundus super anima faciat phase mense secundo etc. [ERROR: no link page:]20.
Peccauerunt Moyses et Aaron ad Aquas contradictionis. Propterea non introduxerunt
populum in Terram promissionis [ERROR: no link page:]23.
Quotiens populus Israel Dominum prouocauerit ad iram [ERROR: no link page:]27.
Obserua diligenter, ne incurras plagam leprę [ERROR: no link page:]29.
Maledicitur qui fecerit abominationem et peccatum [ERROR: no link page:]29.
Maledicitur qui Hierico reędificare uoluerit [ERROR: no link page:]31.
Spiritus Domini recessit a Saule. Exagitatus a spiritu nequam refocillatur Dauid
citharam percutiente [ERROR: no link page:]45.
Oza peccauit supponens manum archę, et mortuus est [ERROR: no link page:]50.
Dominus ad Hieroboam: Quia male operatus es, inducam mala super domum tuam [ERROR: no link page:]58.
Naaman
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|