Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK3-57 --

ms-334v tui uiuemus in gentibus [ERROR: no link page:]182. Ingredere domum. Ecce ligabunt te, et eris mutus. Deinde aperiam os tuum, et loqueris ad eos etc. [ERROR: no link page:]184. Signa thau super frontes eorum qui dolent super abominationibus quę fiunt [ERROR: no link page:]186. Sume lignum et lignum, et iunge ligna. Et erunt in unionem in manu tua [ERROR: no link page:]192. Post hebdomadas LXII occidetur Christus, et non erit eius populus qui eum negaturus est [ERROR: no link page:]199. Ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia [ERROR: no link page:]202. Nolite timere animalia regionis, quia germinauerunt speciosa deserti, quia lignum attulit fructum suum [ERROR: no link page:]204. Super Israel: Pro eo quod uendiderit pro argento iustum et pauperem pro calciamentis [ERROR: no link page:]205. Et erit in die illa, dicit Dominus: occidet sol meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis [ERROR: no link page:]206. Cornua in manibus eius, id est crux. Ibi abscondita est fortitudo eius. Ante faciem eius ibit mors etc. [ERROR: no link page:]210. Auferam iniquitatem terrę illius in die una, id est die passionis [ERROR: no link page:]212. Extendi mihi Iudam quasi arcum, id est Christum in cruce. Et appenderunt mercedem meam XXX argenteis etc. [ERROR: no link page:]214. Et aspicient ad me quem confixerunt; et plangent eum planctu quasi super unigenitum etc. Et dicetur ei: Quid sunt plagę istę in medio manuum tuarum. Et dicet: His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me [ERROR: no link page:]215.

MATTHEVS
Pax. Beati pacifici, quoniam filii Dei uocabuntur. Si offers munus tuum, prius reconciliare fratri tuo. Esto consentiens uel benignus aduersario tuo cito dum es in uia cum eo V. Intrantes in domum dicite: Pax huic domui. Non ueni pacem mittere, scilicet malam, sed gladium bonum, quos separentur fideles ab infidelibus X. Si duo ex uobis consenserint super terram, de omni re quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo qui in cęlis est 58 BIBLIA / MATTHEVS XVIII. Reddite quę sunt Cęsaris Cęsari, id est corpori necessaria, et quę Dei Deo, id est fidem et iustitiam XXII.
Pudicicia. Centesimus fructus uirginibus, sexagesimus uiduis et continentibus deputatur XIII. Non omnes capiunt uerbum istud, sed quibus datum est etc. Sunt eunuchi qui se ipsos castrauerunt propter regnum cęlorum. Qui potest capere, capiat XIX. Neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in cęlis XXII. Isti ungunt caput Domini XXVI.
Pietas. Misericordia Dei. Matheum uocat de theloneo.2 Discumbit cum publicanis. Misericordiam uolo, et non sacrificium. Non ueni uocare iustos, sed peccatores. Videns turbas misertus est eis VIIII. Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos XI. Exiens de domo sedebat secus mare, id est de cęlo ad terram uenit mitigare fluctus errorum XIII. Non sum missus nisi ad oues quę perierunt domus Israel XV. Venit Filius hominis saluare quod perierat. Non est uoluntas ante Patrem uest rum qui in cęlis est, ut pereat unus de pusillis istis. Dominus plus gaudet super oue inuenta quę aberrauerat quam super XCIX in monte relictis. Dimitti penitenti iubet usque septuagesiessepties. Dilationem petenti et debitum dimittit XVIII. Filius hominis uenit dare animam suam, redemptionem pro multis XX.

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.