Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK3-76 --

ms-340r fremere debet in accusatione malorum operum, ut uiolentię penitentis cędat consuetudo peccandi etc. Lazarus exiit de monumento, anima a uitiis discessit. Institis autem obuolutus, quia in corpore constituti a molestiis carnis alieni esse non possumus XI. Amen, amen dico uobis, quia plorabitis et flebitis uos, mundus autem gaudebit. Vos autem comtristabimini, sed tristitia uestra uertetur in gaudium. Mulier, cum parit etc. XVI.
Patientia. Tolle grabatum tuum et ambula. Porta eum cum quo ambulas, ut ad eum peruenias, cum quo manere desideras V. Iesus nolebat in Iudeam ambulare, quia quęrebant eum Iudei interficere, docens nos declinare persecutores, cum non sit necesse manere. Quotiens nobis ab aliquibus falsa obiiciuntur conuitia, patienter toleremus, et uera, quę possumus, non obiiciamus, sed salutaria monita prędicemus. Sic Iesus, cum dixissent ei: Demonium habes etc., docet, cum in sabbato fit circumcisio, non solui Legem VII. Attendendum quod Dominus in corrigenda Iudeorum superbia asper erat, mansuetus uero in contumelia sibi illata, erudiens nos errata in Deum uindicare, in nos uero despicere. Iram furentium etiam, cum resistere possumus, declinare Dominus docet. Iudeis enim lapidare parantibus abscondit se et exiuit de templo VIII. Cęcus illuminatus confitens be nefactorem suum ab inuidis eiicitur foras, sed inuenitur a Iesu et in fide Filii Dei solidatur IX. Si mundus uos odit etc. Sed hęc omnia facient uobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me XV. Absque synagogis facient uos. Sed uenit hora, ut omnis qui interficit uos arbitretur obsequium se pręstare Deo. Et hęc facient uobis, quia non nouerunt Patrem neque me XVI. Mitte gladium tuum in uaginam XVIII. Percussus Iesus alapa a seruo, humiliter factum redarguit, non iudicat XVIII. Quod martyrum cicatrices apparebunt in corpore glorificato ad decorem XX. Petri martyrium prędicitur a Domino. Augustinus: Si nulla esset mortis uel parua molestia, non esset tam magna martyrii gloria XXI.

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.