Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
-- KK3-80 --
ms-341r dixit: Demonium habes, quis te quęrit interficere. Quęrebant
ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum uenerat hora eius. Miserunt
principes et pharisei ministros, ut apprehenderent Iesum. Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum
tempus uobiscum sum etc. VII. Et nemo apprehendit cum, quia nondum uenerat hora eius. Cum
exaltaueritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum etc. Non ne bene dicimus nos, quia
Samaritanus es tu et demonium habes? Tulerunt lapides, ut iacerent in eum. Iesus autem
abscondit se et exiuit de templo VIII. Conspirauerant Iudei, ut, siquis eum confiteretur esse
Christum, extra synagogam fieret IX. Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit
eam a me, sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi ipsam et potestatem habeo
iterum sumendi eam. Dicebant multi ex ipsis: Demonium habet et insanit; quid eum auditis?
Circumdederunt eum Iudei et dixerunt ei: Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus,
dic nobis palam. Sustulerunt lapides, ut lapidarent eum X. Quid facimus, quia hic homo multa
signa facit etc. Expedit uobis ut unus homo moriatur pro populo etc. Ab illo ergo die
cogitauerunt, ut interficerent eum. Caiphas prophetauit, quia Iesus moriturus erat pro gente;
et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. Proximum
erat pasca Iudeorum; quęritur in templo, ut apprehendatur XI.
Ante sex dies pascę uenit Bethaniam, quia ille qui sex diebus omnia fecerat et sexto die
hominem creauerat, ipse sexta mundi ętate, sexta feria, sexta hora redimere mundum uenerat.
Nisi granum frumenti cadens in terra etc. Ipse est granum mortificandum in infidelitate
Iudeorum, multiplicandum in fide populorum. Nunc anima mea turbata est. Et ego, si exaltatus
fuero a terra etc. Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eiicietur
foras. Iesus abiit et abscondit se ab eis XII. Si diligeretis me, gauderetis utique quia uado
ad Patrem, quia Pater maior me est. Venit enim princeps mundi huius, et in me
non habet
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|