Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK3-84 --

ms-342r gloriam uestram, fratres XV. II: Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, id est Deo gratias, qui semper triumphat nos in Christo Iesu II. Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? XI. Non quęro quę uestra sunt, sed uos. Ego libentissime impendam, et superimpendar pro animibus uestris XII. AD GALATAS: Alter alterius onera portate etc. Dum tempus habemus, operemur bonum omnes, maxime autem ad domesticos fidei VI. AD EPHESIOS: Estote autem inuicem benigni, misericordes, donantes inuicem, sicut et Deus in Christo donauit uobis IIII. AD COLOSSENSES: Induite ergo uos sicut electi Dei, sancti et dilecti, uiscera misericordię etc. supportantes inuicem, super omnia caritatem habete III. AD THESSALONICENSES I: Quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum Iesum Christu m qui mortuus est pro nobis, ut siue uigilemus siue dormiamus simul cum illo uiuamus. Suscipite infirmos V. AD THIMOTEVM I: [Suscipite]1 Christus Iesus uenit in hunc mundum peccatores saluos facere I. Saluator noster Deus, qui omnes homines uult saluos fieri, et ad agnitionem ueritatis uenire II. Et manifeste magnum est pietatis sacramentum; quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, creditum est in mundo, assumptum est in gloria III. Exerce te ad pietatem. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens uitę quę nunc est et futurę IIII. AD TITVM: Cum autem benignitas et humanitas apparuit Saluatoris nostri Dei, non ex operibus iustitię, quę fecimus nos, sed secundum misericordiam suam saluos nos fecit per lauacrum regenerationis et renouationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos per Iesum

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.